Fundar 435 Resultados para: Illa

  • statim percuties habitatores urbis illius in ore gladii et delebis eam omniaque quæ in illa sunt usque ad pecora (Liber Deuteronomii 13, 15)

  • cum ingressus fueris terram quam Dominus Deus tuus dabit tibi et possederis eam habitaverisque in illa et dixeris constituam super me regem sicut habent omnes per circuitum nationes (Liber Deuteronomii 17, 14)

  • et deponet vestem in qua capta est sedensque in domo tua flebit patrem et matrem suam uno mense et postea intrabis ad eam dormiesque cum illa et erit uxor tua (Liber Deuteronomii 21, 13)

  • si puellam virginem desponderit vir et invenerit eam aliquis in civitate et concubuerit cum illa (Liber Deuteronomii 22, 23)

  • sin autem in agro reppererit vir puellam quæ desponsata est et adprehendens concubuerit cum illa ipse morietur solus (Liber Deuteronomii 22, 25)

  • cumque intraveris terram quam Dominus Deus tuus tibi daturus est possidendam et obtinueris eam atque habitaveris in illa (Liber Deuteronomii 26, 1)

  • temptationes magnas quas viderunt oculi tui signa illa portentaque ingentia (Liber Deuteronomii 29, 3)

  • et illa respondit sicut locuti estis ita fiat dimittensque eos ut pergerent adpendit funiculum coccineum in fenestra (Liber Iosue 2, 21)

  • dimisitque eos et perrexerunt ad insidiarum locum sederuntque inter Bethel et Ahi ad occidentalem plagam urbis Ahi Josue autem nocte illa in medio mansit populi (Liber Iosue 8, 9)

  • omnis vero reliquus exercitus ad aquilonem aciem dirigebat ita ut novissimi multitudinis occidentalem plagam urbis adtingerent abiit ergo Josue nocte illa et stetit in vallis medio (Liber Iosue 8, 13)

  • at illa respondit da mihi benedictionem terram australem et arentem dedisti mihi junge et inriguam dedit itaque ei Chaleb inriguum superius et inferius (Liber Iosue 15, 19)

  • et habitabit in civitate illa donec stet ante judicium causam reddens facti sui et moriatur sacerdos magnus qui fuerit in illo tempore tunc revertetur homicida et ingredietur civitatem et domum suam de qua fugerat (Liber Iosue 20, 6)


“Somente por meio de Jesus podemos esperar a salvação.” São Padre Pio de Pietrelcina