Fundar 455 Resultados para: Ille
at ille ait Domine Deus unde scire possum quod possessurus sim eam (Liber Genesis 15, 8)
dixit marito suo ecce conclusit me Dominus ne parerem ingredere ad ancillam meam si forte saltem ex illa suscipiam filios cumque ille adquiesceret deprecanti (Liber Genesis 16, 2)
cumque comedissent dixerunt ad eum ubi est Sarra uxor tua ille respondit ecce in tabernaculo est (Liber Genesis 18, 9)
abiit Dominus postquam cessavit loqui ad Abraham et ille reversus est in locum suum (Liber Genesis 18, 33)
dederunt itaque patri suo bibere vinum nocte illa et ingressa est major dormivitque cum patre at ille non sensit nec quando accubuit filia nec quando surrexit (Liber Genesis 19, 33)
at ille septem inquit agnas accipies de manu mea ut sint in testimonium mihi quoniam ego fodi puteum istum (Liber Genesis 21, 30)
idcirco vocatus est locus ille Bersabee quia ibi uterque juraverunt (Liber Genesis 21, 31)
quæ postquam gesta sunt temptavit Deus Abraham et dixit ad eum Abraham ille respondit adsum (Liber Genesis 22, 1)
dixit Isaac patri suo pater mi at ille respondit quid vis fili ecce inquit ignis et ligna ubi est victima holocausti (Liber Genesis 22, 7)
cumque ille bibisset adiecit quin et camelis tuis hauriam aquam donec cuncti bibant (Liber Genesis 24, 19)
ille autem contemplabatur eam tacitus scire volens utrum prosperum fecisset iter suum Dominus an non (Liber Genesis 24, 21)
at ille servus inquit Abraham sum (Liber Genesis 24, 34)