Fundar 2444 Resultados para: Israel: Gratia

  • Israël vero sectans legem justitiæ in legem justitiæ non pervenit (Epistula ad Romanos 9, 31)

  • sed dico numquid Israël non cognovit primus Moses dicit ego ad æmulationem vos adducam in non gentem in gentem insipientem in iram vos mittam (Epistula ad Romanos 10, 19)

  • ad Israël autem dicit tota die expandi manus meas ad populum non credentem et contradicentem (Epistula ad Romanos 10, 21)

  • non reppulit Deus plebem suam quam præsciit an nescitis in Helia quid dicit scriptura quemadmodum interpellat Deum adversus Israël (Epistula ad Romanos 11, 2)

  • si autem gratia non ex operibus alioquin gratia jam non est gratia (Epistula ad Romanos 11, 6)

  • quid ergo quod quærebat Israël hoc non est consecutus electio autem consecuta est ceteri vero excæcati sunt (Epistula ad Romanos 11, 7)

  • nolo enim vos ignorare fratres mysterium hoc ut non sitis vobis ipsis sapientes quia cæcitas ex parte contigit in Israël donec plenitudo gentium intraret (Epistula ad Romanos 11, 25)

  • et sic omnis Israël salvus fieret sicut scriptum est veniet ex Sion qui eripiat avertet impietates ab Jacob (Epistula ad Romanos 11, 26)

  • Deus autem pacis conteret Satanan sub pedibus vestris velociter gratia Domini nostri Jesu Christi vobiscum (Epistula ad Romanos 16, 20)

  • gratia vobis et pax a Deo Patre nostro et Domino Jesu Christo (Epistula I ad Corinthios 1, 3)

  • gratias ago Deo meo semper pro vobis in gratia Dei quæ data est vobis in Christo Jesu (Epistula I ad Corinthios 1, 4)

  • ita ut nihil vobis desit in ulla gratia expectantibus revelationem Domini nostri Jesu Christi (Epistula I ad Corinthios 1, 7)


“A mansidão reprime a ira.” São Padre Pio de Pietrelcina