Fundar 255 Resultados para: Judicium

  • hæc dicit Dominus Deus sufficiat vobis principes Israël iniquitatem et rapinas intermittite et judicium et justitiam facite separate confinia vestra a populo meo ait Dominus Deus (Prophetia Ezechielis 45, 9)

  • audite verbum Domini filii Israël quia judicium Domino cum habitatoribus terræ non est enim veritas et non est misericordia et non est scientia Dei in terra (Prophetia Osee 4, 1)

  • audite hoc sacerdotes et adtendite domus Israël et domus regis auscultate quia vobis judicium est quoniam laqueus facti estis speculationi et rete expansum super Thabor (Prophetia Osee 5, 1)

  • loquimini verba visionis inutilis et ferietis fœdus et germinabit quasi amaritudo judicium super sulcos agri (Prophetia Osee 10, 4)

  • judicium ergo Domini cum Juda et visitatio super Jacob juxta vias ejus et juxta adinventiones ejus reddet ei (Prophetia Osee 12, 2)

  • et tu ad Deum tuum converteris misericordiam et judicium custodi et spera in Deo tuo semper (Prophetia Osee 12, 6)

  • qui convertitis in absinthium judicium et justitiam in terra relinquitis (Prophetia Amos 5, 7)

  • odite malum et diligite bonum et constituite in porta judicium si forte misereatur Dominus Deus exercituum reliquiis Joseph (Prophetia Amos 5, 15)

  • et revelabitur quasi aqua judicium et justitia quasi torrens fortis (Prophetia Amos 5, 24)

  • numquid currere queunt in petris equi aut arari potest in bubalis quoniam convertistis in amaritudinem judicium et fructum justitiæ in absinthium (Prophetia Amos 6, 13)

  • hæc ostendit mihi Dominus Deus et ecce vocabat judicium ad ignem Dominus Deus et devoravit abyssum multam et comedit simul partem (Prophetia Amos 7, 4)

  • et dixi audite principes Jacob et duces domus Israël numquid non vestrum est scire judicium (Prophetia Michaeae 3, 1)


“Subamos sem nos cansarmos, sob a celeste vista do Salvador. Distanciemo-nos das afeições terrenas. Despojemo-nos do homem velho e vistamo-nos do homem novo. Aspiremos à felicidade que nos está reservada.” São Padre Pio de Pietrelcina