Fundar 518 Resultados para: Moses legem

  • manifestum enim quod ex Juda ortus sit Dominus noster in qua tribu nihil de sacerdotibus Moses locutus est (Epistula ad Hebraeos 7, 14)

  • qui non secundum legem mandati carnalis factus est sed secundum virtutem vitæ insolubilis (Epistula ad Hebraeos 7, 16)

  • lex enim homines constituit sacerdotes infirmitatem habentes sermo autem jurisiurandi qui post legem est Filium in æternum perfectum (Epistula ad Hebraeos 7, 28)

  • si ergo esset super terram nec esset sacerdos cum essent qui offerrent secundum legem munera (Epistula ad Hebraeos 8, 4)

  • et omnia pæne in sanguine mundantur secundum legem et sine sanguinis fusione non fit remissio (Epistula ad Hebraeos 9, 22)

  • superius dicens quia hostias et oblationes et holocaustomata et pro peccato noluisti nec placita sunt tibi quæ secundum legem offeruntur (Epistula ad Hebraeos 10, 8)

  • irritam quis faciens legem Mosi sine ulla miseratione duobus vel tribus testibus moritur (Epistula ad Hebraeos 10, 28)

  • fide Moses natus occultatus est mensibus tribus a parentibus suis eo quod vidissent elegantem infantem et non timuerunt regis edictum (Epistula ad Hebraeos 11, 23)

  • fide Moses grandis factus negavit se esse filium filiæ Pharaonis (Epistula ad Hebraeos 11, 24)

  • et ita terribile erat quod videbatur Moses dixit exterritus sum et tremebundus (Epistula ad Hebraeos 12, 21)

  • si tamen legem perficitis regalem secundum scripturas diliges proximum tuum sicut te ipsum bene facitis (Epistula Iacobi 2, 8)

  • quicumque autem totam legem servaverit offendat autem in uno factus est omnium reus (Epistula Iacobi 2, 10)


“Agradeça sempre ao Pai eterno por sua infinita misericórdia”. São Padre Pio de Pietrelcina