Fundar 347 Resultados para: Moses victoria
cum autem mortale hoc induerit inmortalitatem tunc fiet sermo qui scriptus est absorta est mors in victoria (Epistula I ad Corinthios 15, 54)
ubi est mors victoria tua ubi est mors stimulus tuus (Epistula I ad Corinthios 15, 55)
et non sicut Moses ponebat velamen super faciem suam ut non intenderent filii Israël in faciem ejus quod evacuatur (Epistula II ad Corinthios 3, 13)
sed usque in hodiernum diem cum legitur Moses velamen est positum super cor eorum (Epistula II ad Corinthios 3, 15)
qui fidelis est ei qui fecit illum sicut et Moses in omni domo illius (Epistula ad Hebraeos 3, 2)
et Moses quidem fidelis erat in tota domo ejus tamquam famulus in testimonium eorum quæ dicenda erant (Epistula ad Hebraeos 3, 5)
manifestum enim quod ex Juda ortus sit Dominus noster in qua tribu nihil de sacerdotibus Moses locutus est (Epistula ad Hebraeos 7, 14)
fide Moses natus occultatus est mensibus tribus a parentibus suis eo quod vidissent elegantem infantem et non timuerunt regis edictum (Epistula ad Hebraeos 11, 23)
fide Moses grandis factus negavit se esse filium filiæ Pharaonis (Epistula ad Hebraeos 11, 24)
et ita terribile erat quod videbatur Moses dixit exterritus sum et tremebundus (Epistula ad Hebraeos 12, 21)
quoniam omne quod natum est ex Deo vincit mundum et hæc est victoria quæ vincit mundum fides nostra (Epistula I Ioannis 5, 4)