Fundar 199 Resultados para: Mulier

  • at mulier recedentibus tenebris venit ad ostium domus ubi manebat dominus suus et ibi corruit (Liber Iudicum 19, 26)

  • et ambo mortui sunt Maalon videlicet et Chellion remansitque mulier orbata duobus liberis ac marito (Liber Ruth 1, 5)

  • respondens Anna nequaquam inquit domine mi nam mulier infelix nimis ego sum vinumque et omne quod inebriare potest non bibi sed effudi animam meam in conspectu Domini (Liber I Samuelis 1, 15)

  • et illa dixit utinam inveniat ancilla tua gratiam in oculis tuis et abiit mulier in viam suam et comedit vultusque ejus non sunt amplius in diversa mutati (Liber I Samuelis 1, 18)

  • et ait ei Helcana vir suus fac quod bonum tibi videtur et mane donec ablactes eum precorque ut impleat Dominus verbum suum mansit ergo mulier et lactavit filium suum donec amoveret eum a lacte (Liber I Samuelis 1, 23)

  • et ait obsecro mi domine vivit anima tua domine ego sum illa mulier quæ steti coram te hic orans Dominum (Liber I Samuelis 1, 26)

  • nomen autem viri illius erat Nabal et nomen uxoris ejus Abigail eratque mulier illa prudentissima et speciosa porro vir ejus durus et pessimus et malitiosus erat autem de genere Chaleb (Liber I Samuelis 25, 3)

  • dixitque Saul servis suis quærite mihi mulierem habentem pythonem et vadam ad eam et sciscitabor per illam et dixerunt servi ejus ad eum est mulier habens pythonem in Ændor (Liber I Samuelis 28, 7)

  • et ait mulier ad eum ecce tu nosti quanta fecerit Saul et quomodo eraserit magos et ariolos de terra quare ergo insidiaris animæ meæ ut occidar (Liber I Samuelis 28, 9)

  • dixitque ei mulier quem suscitabo tibi qui ait Samuhelem suscita mihi (Liber I Samuelis 28, 11)

  • cum autem vidisset mulier Samuhelem exclamavit voce magna et dixit ad Saul quare inposuisti mihi tu es enim Saul (Liber I Samuelis 28, 12)

  • dixitque ei rex noli timere quid vidisti et ait mulier ad Saul deos vidi ascendentes de terra (Liber I Samuelis 28, 13)


“Ouço interiormente uma voz que constantemente me diz: Santifique-se e santifique!” São Padre Pio de Pietrelcina