Fundar 60 Resultados para: Mundus
pacem relinquo vobis pacem meam do vobis non quomodo mundus dat ego do vobis non turbetur cor vestrum neque formidet (Evangelium secundum Ioannem 14, 27)
sed ut cognoscat mundus quia diligo Patrem et sicut mandatum dedit mihi Pater sic facio surgite eamus hinc (Evangelium secundum Ioannem 14, 31)
si mundus vos odit scitote quia me priorem vobis odio habuit (Evangelium secundum Ioannem 15, 18)
si de mundo fuissetis mundus quod suum erat diligeret quia vero de mundo non estis sed ego elegi vos de mundo propterea odit vos mundus (Evangelium secundum Ioannem 15, 19)
amen amen dico vobis quia plorabitis et flebitis vos mundus autem gaudebit vos autem contristabimini sed tristitia vestra vertetur in gaudium (Evangelium secundum Ioannem 16, 20)
et nunc clarifica me tu Pater apud temet ipsum claritatem quam habui priusquam mundus esset apud te (Evangelium secundum Ioannem 17, 5)
ego dedi eis sermonem tuum et mundus odio eos habuit quia non sunt de mundo sicut et ego non sum de mundo (Evangelium secundum Ioannem 17, 14)
ut omnes unum sint sicut tu Pater in me et ego in te ut et ipsi in nobis unum sint ut mundus credat quia tu me misisti (Evangelium secundum Ioannem 17, 21)
ego in eis et tu in me ut sint consummati in unum et cognoscat mundus quia tu me misisti et dilexisti eos sicut me dilexisti (Evangelium secundum Ioannem 17, 23)
Pater juste et mundus te non cognovit ego autem te cognovi et hii cognoverunt quia tu me misisti (Evangelium secundum Ioannem 17, 25)
contradicentibus autem eis et blasphemantibus excutiens vestimenta dixit ad eos sanguis vester super caput vestrum mundus ego ex hoc ad gentes vadam (Actus Apostolorum 18, 6)
quapropter contestor vos hodierna die quia mundus sum a sanguine omnium (Actus Apostolorum 20, 26)