Fundar 169 Resultados para: Noster

  • SADE lubricaverunt vestigia nostra in itinere platearum nostrarum adpropinquavit finis noster conpleti sunt dies nostri quia venit finis noster (Lamentationes 4, 18)

  • defecit gaudium cordis nostri versus est in luctu chorus noster (Lamentationes 5, 15)

  • propter quod statuit Dominus Deus noster verbum suum quod locutus est ad nos et ad judices nostros qui judicaverunt in Israël et ad reges nostros et ad principes nostros et ad omnem Israël et Juda (Liber Baruch 2, 1)

  • peccavimus impie egimus inique gessimus Domine Deus noster in omnibus justitiis tuis (Liber Baruch 2, 12)

  • ut sciat omnis terra quia tu es Dominus Deus noster et quia nomen tuum invocatum est super Israël et super genus ipsius (Liber Baruch 2, 15)

  • quia non secundum justitias patrum nostrorum nos fundimus misericordiam ante conspectum tuum Domine Deus noster (Liber Baruch 2, 19)

  • et fecisti in nobis Domine Deus noster secundum omnem benignitatem tuam et secundum omnem miserationem tuam illam magnam (Liber Baruch 2, 27)

  • quia tu es Dominus Deus noster et laudabimus te Domine (Liber Baruch 3, 6)

  • et ecce nos hodie in captivitate nostra sumus quo nos dispersisti in inproperium et in maledictum et in peccatum secundum omnes iniquitates patrum nostrorum qui discesserunt a te Domine Deus noster (Liber Baruch 3, 8)

  • hic Deus noster non æstimabitur alius adversus eum (Liber Baruch 3, 36)

  • Ecce enim Deus noster, quem colimus, potest eripere nos de camino ignis ardentis, et de manibus tuis, o rex, liberare. (Prophetia Danielis 3, 17)

  • Sicut scriptum est in lege Moysi, omne malum hoc venit super nos et non rogavimus faciem tuam Domine Deus noster, ut reverteremur ab iniquitatibus nostris, et cogitaremus veritatem tuam. (Prophetia Danielis 9, 13)


“Você teme um homem,um pobre instrumento nas mãos de Deus, mas não teme a justiça divina?” São Padre Pio de Pietrelcina