Fundar 169 Resultados para: Noster

  • et post omnia quæ venerunt super nos in operibus nostris pessimis et in delicto nostro magno quia tu Deus noster liberasti nos de iniquitate nostra et dedisti nobis salutem sicut est hodie (Liber Esdrae 9, 13)

  • audi Deus noster quia facti sumus despectio converte obprobrium super caput eorum et da eos in despectionem in terra captivitatis (Liber Nehemiae 4, 4)

  • in loco quocumque audieritis clangorem tubæ illuc concurrite ad nos Deus noster pugnabit pro nobis (Liber Nehemiae 4, 20)

  • nunc itaque Deus noster Deus magne fortis et terribilis custodiens pactum et misericordiam ne avertas a facie tua omnem laborem qui invenit nos reges nostros principes nostros et sacerdotes nostros prophetas nostros et patres nostros et omnem populum tuum a diebus regis Assur usque in diem hanc (Liber Nehemiae 9, 32)

  • eo quod non occurrerint filiis Israël cum pane et aqua et conduxerint adversum eum Balaam ad maledicendum ei et convertit Deus noster maledictionem in benedictionem (Liber Nehemiae 13, 2)

  • numquid non hæc fecerunt patres nostri et adduxit Deus noster super nos omne malum hoc et super civitatem hanc et vos additis iracundiam super Israël violando sabbatum (Liber Nehemiae 13, 18)

  • dixitque ei Tobias noli flere salvus perveniet filius noster et salvus revertetur ad nos et oculi tui videbunt eum (Liber Thobis 5, 26)

  • cui dicebat Tobias tace et noli turbari sanus est filius noster satis fidelis est vir ille cum quo misimus eum (Liber Thobis 10, 6)

  • cum vero Dominus Deus noster dederit hanc libertatem servis suis sit et tecum Deus in medio nostri ut sicut placuerit tibi ita cum tuis omnibus converseris (Liber Iudith 6, 18)

  • contestamur hodie cælum et terram et Deum patrum nostrorum qui ulciscitur nos secundum peccata nostra ut jam tradatis civitatem in manu militiæ Holofernis et sit finis noster brevis in ore gladii qui longior efficitur in ariditate sitis (Liber Iudith 7, 17)

  • expectemus humiles consolationem ejus et exquiret sanguinem nostrum de adflictionibus inimicorum nostrorum et humiliabit omnes gentes quæcumque insurgunt contra nos et faciet illas sine honore Dominus Deus noster (Liber Iudith 8, 20)

  • memores esse debent quomodo pater noster Abraham temptatus est et per multas tribulationes probatus Dei amicus effectus est (Liber Iudith 8, 22)


“A mansidão reprime a ira.” São Padre Pio de Pietrelcina