Fundar 55 Resultados para: Nox

  • cum enim quietum silentium contineret omnia et nox in suo cursu medium iter haberet (Liber Sapientiae 18, 14)

  • dixit custos venit mane et nox si quæritis quærite convertimini venite (Liber Isaiae 21, 12)

  • canticum erit vobis sicut nox sanctificatæ sollemnitatis et lætitia cordis sicut qui pergit cum tibia ut intret in montem Domini ad Fortem Israël (Liber Isaiae 30, 29)

  • lava a malitia cor tuum Hierusalem ut salva fias usquequo morabuntur in te cogitationes noxiæ (Liber Ieremiae 4, 14)

  • quoniam tecum ego sum ait Dominus ut salvem te faciam enim consummationem in cunctis gentibus in quibus dispersi te te autem non faciam in consummationem sed castigabo te in judicio ut non tibi videaris innoxius (Liber Ieremiae 30, 11)

  • hæc dicit Dominus si irritum fieri potest pactum meum cum die et pactum meum cum nocte ut non sit dies et nox in tempore suo (Liber Ieremiae 33, 20)

  • iudicans iudicia iniusta, innocentes opprimens, et dimittens noxios, dicente Domino Innocentem et iustum non interficies. (Prophetia Danielis 13, 53)

  • ut facerent secundum legem Moysi et interfecerunt eos, et salvatus est sanguis innoxius in die illa. (Prophetia Danielis 13, 62)

  • propterea nox vobis pro visione erit et tenebræ vobis pro divinatione et occumbet sol super prophetas et obtenebrabitur super eos dies (Prophetia Michaeae 3, 6)

  • et erit dies una quæ nota est Domino non dies neque nox et in tempore vesperæ erit lux (Prophetia Zachariae 14, 7)

  • me oportet operari opera ejus qui misit me donec dies est venit nox quando nemo potest operari (Evangelium secundum Ioannem 9, 4)

  • cum ergo accepisset ille buccellam exivit continuo erat autem nox (Evangelium secundum Ioannem 13, 30)


“Reze pelos infiéis, pelos fervorosos, pelo Papa e por todas as necessidades espirituais e temporais da Santa Igreja, nossa terna mãe. E faça uma oração especial por todos os que trabalham para a salvação das almas e para a glória do nosso Pai celeste.” São Padre Pio de Pietrelcina