Fundar 240 Resultados para: Regnum

  • et nunc ecce ego scio quia amplius non videbitis faciem meam vos omnes per quos transivi prædicans regnum Dei (Actus Apostolorum 20, 25)

  • cum constituissent autem illi diem venerunt ad eum in hospitium plures quibus exponebat testificans regnum Dei suadensque eos de Jesu ex lege Mosi et prophetis a mane usque ad vesperam (Actus Apostolorum 28, 23)

  • prædicans regnum Dei et docens quæ sunt de Domino Jesu Christo cum omni fiducia sine prohibitione (Actus Apostolorum 28, 31)

  • non est regnum Dei esca et potus sed justitia et pax et gaudium in Spiritu Sancto (Epistula ad Romanos 14, 17)

  • non enim in sermone est regnum Dei sed in virtute (Epistula I ad Corinthios 4, 20)

  • an nescitis quia iniqui regnum Dei non possidebunt nolite errare neque fornicarii neque idolis servientes neque adulteri (Epistula I ad Corinthios 6, 9)

  • neque molles neque masculorum concubitores neque fures neque avari neque ebriosi neque maledici neque rapaces regnum Dei possidebunt (Epistula I ad Corinthios 6, 10)

  • deinde finis cum tradiderit regnum Deo et Patri cum evacuaverit omnem principatum et potestatem et virtutem (Epistula I ad Corinthios 15, 24)

  • hoc autem dico fratres quoniam caro et sanguis regnum Dei possidere non possunt neque corruptio incorruptelam possidebit (Epistula I ad Corinthios 15, 50)

  • invidiæ homicidia ebrietates comesationes et his similia quæ prædico vobis sicut prædixi quoniam qui talia agunt regnum Dei non consequentur (Epistula ad Galatas 5, 21)

  • qui eripuit nos de potestate tenebrarum et transtulit in regnum Filii dilectionis suæ (Epistula ad Colossenses 1, 13)

  • deprecantes vos et consolantes testificati sumus ut ambularetis digne Deo qui vocavit vos in suum regnum et gloriam (Epistula I ad Thessalonicenses 2, 12)


“Pense em Jesus flagelado por amor a você, e ofereça com generosidade um sacrifício a Ele”. São Padre Pio de Pietrelcina