Fundar 320 Resultados para: Saul

  • locutusque est ad eum Samuhel quid fecisti respondit Saul quia vidi quod dilaberetur populus a me et tu non veneras juxta placitos dies porro Philisthim congregati fuerant in Machmas (Liber I Samuelis 13, 11)

  • dixitque Samuhel ad Saul stulte egisti nec custodisti mandata Domini Dei tui quæ præcepit tibi quod si non fecisses jam nunc præparasset Dominus regnum tuum super Israël in sempiternum (Liber I Samuelis 13, 13)

  • surrexit autem Samuhel et ascendit de Galgalis in Gabaa Beniamin et recensuit Saul populum qui inventi fuerant cum eo quasi sescentos viros (Liber I Samuelis 13, 15)

  • et Saul et Jonathan filius ejus populusque qui inventus fuerat cum eis erat in Gabaa Beniamin porro Philisthim consederant in Machmas (Liber I Samuelis 13, 16)

  • et egressi sunt ad prædandum de castris Philisthim tres cunei unus cuneus pergebat contra viam Ephra ad terram Saul (Liber I Samuelis 13, 17)

  • cumque venisset dies prœlii non est inventus ensis et lancea in manu totius populi qui erat cum Saul et cum Jonathan excepto Saul et Jonathan filio ejus (Liber I Samuelis 13, 22)

  • et accidit quadam die ut diceret Jonathan filius Saul ad adulescentem armigerum suum veni et transeamus ad stationem Philisthim quæ est trans locum illum patri autem suo hoc ipsum non indicavit (Liber I Samuelis 14, 1)

  • porro Saul morabatur in extrema parte Gabaa sub malogranato quæ erat in Magron et erat populus cum eo quasi sescentorum virorum (Liber I Samuelis 14, 2)

  • et respexerunt speculatores Saul qui erant in Gabaa Beniamin et ecce multitudo prostrata et huc illucque diffugiens (Liber I Samuelis 14, 16)

  • et ait Saul populo qui erat cum eo requirite et videte quis abierit ex nobis cumque requisissent reppertum est non adesse Jonathan et armigerum ejus (Liber I Samuelis 14, 17)

  • et ait Saul ad Ahiam adplica arcam Dei erat enim ibi arca Dei in die illa cum filiis Israël (Liber I Samuelis 14, 18)

  • cumque loqueretur Saul ad sacerdotem tumultus magnus exortus est in castris Philisthinorum crescebatque paulatim et clarius reboabat et ait Saul ad sacerdotem contrahe manum tuam (Liber I Samuelis 14, 19)


“Na igreja se fala somente com Deus.” São Padre Pio de Pietrelcina