Fundar 97 Resultados para: Servos

  • misitque Hiram in classe illa servos suos viros nauticos et gnaros maris cum servis Salomonis (Liber I Regum 9, 27)

  • cras igitur hac eadem hora mittam servos meos ad te et scrutabuntur domum tuam et domum servorum tuorum et omne quod eis placuerit ponent in manibus suis et auferent (Liber I Regum 20, 6)

  • dixitque rex Israël ad servos suos ignoratis quod nostra sit Ramoth Galaad et neglegimus tollere eam de manu regis Syriæ (Liber I Regum 22, 3)

  • at ille nonne ait cor meum in præsenti erat quando reversus est homo de curru suo in occursum tui nunc igitur accepisti argentum et accepisti vestes ut emas oliveta et vineta et oves et boves et servos et ancillas (Liber II Regum 5, 26)

  • qui surrexit nocte et ait ad servos suos dico vobis quid fecerint nobis Syri sciunt quia fame laboramus et idcirco egressi sunt de castris et latitant in agris dicentes cum egressi fuerint de civitate capiemus eos viventes et tunc civitatem ingredi poterimus (Liber II Regum 7, 12)

  • Hieu autem egressus est ad servos domini sui qui dixerunt ei rectene sunt omnia quid venit insanus iste ad te qui ait eis nostis hominem et quid locutus sit (Liber II Regum 9, 11)

  • nunc igitur omnes prophetas Baal et universos servos ejus et cunctos sacerdotes ipsius vocate ad me nullus sit qui non veniat sacrificium enim grande est mihi Baal quicumque defuerit non vivet porro Hieu faciebat hoc insidiose ut disperderet cultores Baal (Liber II Regum 10, 19)

  • cumque obtinuisset regnum percussit servos suos qui interfecerant regem patrem suum (Liber II Regum 14, 5)

  • inmisitque ei Dominus latrunculos Chaldeorum et latrunculos Syriæ latrunculos Moab et latrunculos filiorum Ammon et inmisit eos in Judam ut disperderent eum juxta verbum Domini quod locutus erat per servos suos prophetas (Liber II Regum 24, 2)

  • cumque roboratum sibi videret imperium jugulavit servos qui occiderant regem patrem suum (Liber II Paralipomenon 25, 3)

  • insuper filios Juda et Hierusalem vultis vobis subicere in servos et ancillas quod nequaquam facto opus est peccatis enim super hoc Domino Deo vestro (Liber II Paralipomenon 28, 10)

  • quæ postquam gesta sunt misit Sennacherib rex Assyriorum servos suos Hierusalem ipse enim cum universo exercitu obsidebat Lachis ad Ezechiam regem Juda et ad omnem populum qui erat in urbe dicens (Liber II Paralipomenon 32, 9)


“Comunguemos com santo temor e com grande amor.” São Padre Pio de Pietrelcina