Fundar 268 Resultados para: Sex

  • si emeris servum hebræum sex annis serviet tibi in septimo egredietur liber gratis (Liber Exodus 21, 2)

  • sex annis seminabis terram tuam et congregabis fruges ejus (Liber Exodus 23, 10)

  • sex diebus operaberis septima die cessabis ut requiescat bos et asinus tuus et refrigeretur filius ancillæ tuæ et advena (Liber Exodus 23, 12)

  • et habitavit gloria Domini super Sinai tegens illum nube sex diebus septimo autem die vocavit eum de medio caliginis (Liber Exodus 24, 16)

  • sex calami egredientur de lateribus tres ex uno latere et tres ex altero (Liber Exodus 25, 32)

  • tres scyphi quasi in nucis modum per calamos singulos spherulaque simul et lilium et tres similiter scyphi instar nucis in calamo altero spherulaque et lilium hoc erit opus sex calamorum qui producendi sunt de hastili (Liber Exodus 25, 33)

  • spherula sub duobus calamis per tria loca qui simul sex fiunt procedentes de hastili uno (Liber Exodus 25, 35)

  • e quibus quinque junges seorsum et sex sibi mutuo copulabis ita ut sextum sagum in fronte tecti duplices (Liber Exodus 26, 9)

  • ad occidentalem vero plagam tabernaculi facies sex tabulas (Liber Exodus 26, 22)

  • sex nomina in lapide uno et sex reliqua in altero juxta ordinem nativitatis eorum (Liber Exodus 28, 10)

  • sex diebus facietis opus in die septimo sabbatum est requies sancta Domino omnis qui fecerit opus in hac die morietur (Liber Exodus 31, 15)

  • inter me et filios Israël signumque perpetuum sex enim diebus fecit Dominus cælum et terram et in septimo ab opere cessavit (Liber Exodus 31, 17)


“A mulher forte é a que tem temor de Deus, a que mesmo à custa de sacrifício faz a vontade de Deus.” São Padre Pio de Pietrelcina