Fundar 179 Resultados para: Sion

  • MEM cui conparabo te vel cui adsimilabo te filia Hierusalem cui exæquabo te et consolabor te virgo filia Sion magna enim velut mare contritio tua quis medebitur tui (Lamentationes 2, 13)

  • SADE clamavit cor eorum ad Dominum super muros filiæ Sion deduc quasi torrentem lacrimas per diem et per noctem non des requiem tibi neque taceat pupilla oculi tui (Lamentationes 2, 18)

  • BETH filii Sion incliti et amicti auro primo quomodo reputati sunt in vasa testea opus manuum figuli (Lamentationes 4, 2)

  • CAPH conplevit Dominus furorem suum effudit iram indignationis suæ et succendit ignem in Sion et devoravit fundamenta ejus (Lamentationes 4, 11)

  • THAU conpleta est iniquitas tua filia Sion non addet ultra ut transmigret te visitavit iniquitatem tuam filia Edom discoperuit peccata tua (Lamentationes 4, 22)

  • mulieres in Sion humiliaverunt virgines in civitatibus Juda (Lamentationes 5, 11)

  • propter montem Sion quia disperiit vulpes ambulaverunt in eo (Lamentationes 5, 18)

  • vidit enim iracundiam a Deo venientem vobis et dixit audite confines Sion adduxit enim mihi Deus luctum magnum (Liber Baruch 4, 9)

  • veniant confines Sion et memorentur captivitatem filiorum et filiarum mearum quam superduxit illis Æternus (Liber Baruch 4, 14)

  • sicut enim viderunt vicinæ Sion captivitatem vestram sic videbunt et in celeritate salutem vestram a Deo quæ superveniet vobis cum honore magno et splendore æterno (Liber Baruch 4, 24)

  • canite tuba in Sion ululate in monte sancto meo conturbentur omnes habitatores terræ quia venit dies Domini quia prope est (Prophetia Ioel 2, 1)

  • canite tuba in Sion sanctificate jejunium vocate cœtum (Prophetia Ioel 2, 15)


“A maior alegria de um pai é que os filhos se amem, formem um só coração e uma só alma. Não fostes vós que me escolhestes, mas o pai celeste que, na minha primeira missa, me fez ver todos os filhos que me confiava”.(P.e Pio) São Padre Pio de Pietrelcina