Fundar 77 Resultados para: Videntes
ideo in parabolis loquor eis quia videntes non vident et audientes non audiunt neque intellegunt (Evangelium secundum Matthaeum 13, 13)
et adimpletur eis prophetia Esajæ dicens auditu audietis et non intellegetis et videntes videbitis et non videbitis (Evangelium secundum Matthaeum 13, 14)
et videntes eum supra mare ambulantem turbati sunt dicentes quia fantasma est et præ timore clamaverunt (Evangelium secundum Matthaeum 14, 26)
ita ut turbæ mirarentur videntes mutos loquentes clodos ambulantes cæcos videntes et magnificabant Deum Israël (Evangelium secundum Matthaeum 15, 31)
videntes autem conservi ejus quæ fiebant contristati sunt valde et venerunt et narraverunt domino suo omnia quæ facta erant (Evangelium secundum Matthaeum 18, 31)
videntes autem principes sacerdotum et scribæ mirabilia quæ fecit et pueros clamantes in templo et dicentes osanna Filio David indignati sunt (Evangelium secundum Matthaeum 21, 15)
et videntes discipuli mirati sunt dicentes quomodo continuo aruit (Evangelium secundum Matthaeum 21, 20)
venit enim ad vos Johannes in via justitiæ et non credidistis ei publicani autem et meretrices crediderunt ei vos autem videntes nec pænitentiam habuistis postea ut crederetis ei (Evangelium secundum Matthaeum 21, 32)
agricolæ autem videntes filium dixerunt intra se hic est heres venite occidamus eum et habebimus hereditatem ejus (Evangelium secundum Matthaeum 21, 38)
videntes autem discipuli indignati sunt dicentes ut quid perditio hæc (Evangelium secundum Matthaeum 26, 8)
et videntes eum adoraverunt quidam autem dubitaverunt (Evangelium secundum Matthaeum 28, 17)
et scribæ et Pharisæi videntes quia manducaret cum peccatoribus et publicanis dicebant discipulis ejus quare cum publicanis et peccatoribus manducat et bibit magister vester (Evangelium secundum Marcum 2, 16)