Fundar 75 Resultados para: Videre
sed quid existis videre prophetam etiam dico vobis et plus quam prophetam (Evangelium secundum Matthaeum 11, 9)
tunc responderunt ei quidam de scribis et Pharisæis dicentes magister volumus a te signum videre (Evangelium secundum Matthaeum 12, 38)
amen quippe dico vobis quia multi prophetæ et justi cupierunt videre quæ videtis et non viderunt et audire quæ auditis et non audierunt (Evangelium secundum Matthaeum 13, 17)
vespere autem sabbati quæ lucescit in primam sabbati venit Maria Magdalene et altera Maria videre sepulchrum (Evangelium secundum Matthaeum 28, 1)
qui autem pascebant eos fugerunt et nuntiaverunt in civitatem et in agros et egressi sunt videre quid esset facti (Evangelium secundum Marcum 5, 14)
et circumspiciebat videre eam quæ hoc fecerat (Evangelium secundum Marcum 5, 32)
deinde iterum inposuit manus super oculos ejus et cœpit videre et restitutus est ita ut videret clare omnia (Evangelium secundum Marcum 8, 25)
et cum discessissent nuntii Johannis cœpit dicere de Johanne ad turbas quid existis in desertum videre harundinem vento moveri (Evangelium secundum Lucam 7, 24)
sed quid existis videre hominem mollibus vestimentis indutum ecce qui in veste pretiosa sunt et deliciis in domibus regum sunt (Evangelium secundum Lucam 7, 25)
sed quid existis videre prophetam utique dico vobis et plus quam prophetam (Evangelium secundum Lucam 7, 26)
et nuntiatum est illi mater tua et fratres tui stant foris volentes te videre (Evangelium secundum Lucam 8, 20)
exierunt autem videre quod factum est et venerunt ad Jesum et invenerunt hominem sedentem a quo dæmonia exierant vestitum ac sana mente ad pedes ejus et timuerunt (Evangelium secundum Lucam 8, 35)