Fundar 163 Resultados para: Vocavit

  • et consolatus est David Bethsabee uxorem suam ingressusque ad eam dormivit cum ea quæ genuit filium et vocavit nomen ejus Salomon et Dominus dilexit eum (Liber II Samuelis 12, 24)

  • misitque in manu Nathan prophetæ et vocavit nomen ejus Amabilis Domino eo quod diligeret eum Dominus (Liber II Samuelis 12, 25)

  • factum est autem post tempus biennii ut tonderentur oves Absalom in Baalasor quæ est juxta Ephraim et vocavit Absalom omnes filios regis (Liber II Samuelis 13, 23)

  • immolatis ergo Adonias arietibus et vitulis et universis pinguibus juxta lapidem Zoheleth qui erat vicinus fonti Rogel vocavit universos fratres suos filios regis et omnes viros Juda servos regis (Liber I Regum 1, 9)

  • Nathan autem prophetam et Banajam et robustos quosque et Salomonem fratrem suum non vocavit (Liber I Regum 1, 10)

  • mactavit boves et pinguja quæque et arietes plurimos et vocavit omnes filios regis Abiathar quoque sacerdotem et Joab principem militiæ Salomonem autem servum tuum non vocavit (Liber I Regum 1, 19)

  • quia descendit hodie et immolavit boves et pinguja et arietes plurimos et vocavit universos filios regis et principes exercitus Abiathar quoque sacerdotem illisque vescentibus et bibentibus coram eo et dicentibus vivat rex Adonias (Liber I Regum 1, 25)

  • me servum tuum et Sadoc sacerdotem et Banajam filium Jojadæ et Salomonem famulum tuum non vocavit (Liber I Regum 1, 26)

  • misit quoque rex et vocavit Semei dixitque ei ædifica tibi domum in Hierusalem et habita ibi et non egredieris inde huc atque illuc (Liber I Regum 2, 36)

  • et mittens vocavit eum dixitque illi nonne testificatus sum tibi per Dominum et prædixi tibi quacumque die egressus jeris huc et illuc scito te esse moriturum et respondisti mihi bonus sermo audivi (Liber I Regum 2, 42)

  • et statuit duas columnas in porticum templi cumque statuisset columnam dexteram vocavit eam nomine Jachin similiter erexit columnam secundam et vocavit nomen ejus Booz (Liber I Regum 7, 21)

  • emitque montem Samariæ a Somer duobus talentis argenti et ædificavit eam et vocavit nomen civitatis quam extruxerat nomine Somer domini montis Samariæ (Liber I Regum 16, 24)


“Que Jesus reine sempre soberano no seu coração e o faça cada vez mais digno de seus divinos dons.” São Padre Pio de Pietrelcina