Fundar 163 Resultados para: ad vasa honoris

  • die autem quarta adpensum est argentum et aurum et vasa in domo Dei nostri per manum Meremoth filii Uriæ sacerdotis et cum eo Eleazar filius Finees cumque eis Jozaded filius Josue et Noadaja filius Bennoi Levitæ (Liber Esdrae 8, 33)

  • ad gazofilacium enim deportabunt filii Israël et filii Levi primitias frumenti vini et olei et ibi erunt vasa sanctificata et sacerdotes et cantores et janitores et ministri et non dimittemus domum Dei nostri (Liber Nehemiae 10, 39)

  • fecit ergo sibi gazofilacium grande et ibi erant ante eum reponentes munera et tus et vasa et decimam frumenti et vini et olei partes Levitarum et cantorum et janitorum et primitias sacerdotales (Liber Nehemiae 13, 5)

  • et malum mihi visum est valde et projeci vasa domus Tobiæ foras de gazofilacio (Liber Nehemiae 13, 8)

  • præcepique et mundaverunt gazofilacia et rettuli ibi vasa domus Dei sacrificium et tus (Liber Nehemiae 13, 9)

  • erige brachium tuum sicut ab initio et adlide virtutem eorum in virtute tua cadat virtus eorum in iracundiam tuam qui promittunt se violare sancta tua et polluere tabernaculum honoris tui et deicere gladio suo cornu altaris tui (Liber Iudith 9, 11)

  • porro Judith universa vasa bellica Holofernis quæ dedit illi populus et conopeum quod ipsa sustulerat in anathema oblivionis (Liber Iudith 16, 23)

  • quod cum rex audisset ait quid pro hac fide honoris ac præmii Mardocheus consecutus est dixeruntque ei servi illius ac ministri nihil omnino mercedis accepit (Liber Esther 6, 3)

  • non adæquabitur ei aurum vel vitrum nec commutabuntur pro ea vasa auri (Liber Iob 28, 17)

  • et in eo paravit vasa mortis sagittas suas ardentibus effecit (Liber Psalmorum 7, 14)

  • et intravit in sanctificationem cum superbia et accepit altare aureum et candelabrum luminis et universa vasa ejus et mensam propositionis et libatoria et fialas et mortariola aurea et velum et coronas et ornamentum aureum quod in facie templi erat et comminuit omnia (Liber I Maccabaeorum 1, 23)

  • et accepit argentum et aurum et vasa concupiscibilia et accepit thesauros occultos quos invenit et sublatis omnibus abiit in terram suam (Liber I Maccabaeorum 1, 24)


“Os corações fortes e generosos não se lamentam, a não ser por grandes motivos e,ainda assim,não permitem que tais motivos penetrem fundo no seu íntimo.(P.e Pio) São Padre Pio de Pietrelcina