Fundar 44 Resultados para: album of Levitarum

  • et hilaritate perfusa omnis turba Juda tam sacerdotum et Levitarum quam universæ frequentiæ quæ venerat ex Israël proselytorum quoque de terra Israël et habitantium in Juda (Liber II Paralipomenon 30, 25)

  • Ezechias vero constituit turmas sacerdotales et leviticas per divisiones suas unumquemque in officio proprio tam sacerdotum videlicet quam Levitarum ad holocausta et pacifica ut ministrarent et confiterentur canerentque in portis castrorum Domini (Liber II Paralipomenon 31, 2)

  • Chonenias autem Semejas etiam et Nathanaël fratres ejus necnon Asabias et Jahihel et Jozabath principes Levitarum dederunt ceteris Levitis ad celebrandum phase quinque milia pecorum et boves quingentos (Liber II Paralipomenon 35, 9)

  • et ascenderunt de filiis Israël et de filiis sacerdotum et de filiis Levitarum et de cantoribus et de janitoribus et de Nathinneis in Hierusalem anno septimo Artarxersis regis (Liber Esdrae 7, 7)

  • et de Nathinneis quos dederat David et principes ad ministeria Levitarum Nathinneos ducentos viginti omnes hii suis nominibus vocabantur (Liber Esdrae 8, 20)

  • vigilate et custodite donec adpendatis coram principibus sacerdotum et Levitarum et ducibus familiarum Israël in Hierusalem et thesaurum domus Domini (Liber Esdrae 8, 29)

  • surrexit ergo Ezras et adiuravit principes sacerdotum Levitarum et omnem Israël ut facerent secundum verbum hoc et juraverunt (Liber Esdrae 10, 5)

  • et de filiis Levitarum Jozabeth et Semei et Celaja ipse est Calita Phataja Juda et Eliezer (Liber Esdrae 10, 23)

  • surrexit autem super gradum Levitarum Josue et Bani Cedmihel Sebnia Bani Sarebias Bani Chanani et inclamaverunt voce magna Dominum Deum suum (Liber Nehemiae 9, 4)

  • erit autem sacerdos filius Aaron cum Levitis in decimis Levitarum et Levitæ offerent decimam partem decimæ suæ in domum Dei nostri ad gazofilacium in domo thesauri (Liber Nehemiae 10, 38)

  • et Sabathai et Jozabed super opera quæ erant forinsecus in domo Dei a principibus Levitarum (Liber Nehemiae 11, 16)

  • et episcopus Levitarum in Hierusalem Azzi filius Bani filius Asabiæ filius Matthaniæ filius Michæ de filiis Asaph cantores in ministerio domus Dei (Liber Nehemiae 11, 22)


“Agradeça sempre ao Pai eterno por sua infinita misericórdia”. São Padre Pio de Pietrelcina