Fundar 167 Resultados para: amicitia fide prudentia humilitas patientia honestas
scientes autem quod non justificatur homo ex operibus legis nisi per fidem Jesu Christi et nos in Christo Jesu credidimus ut justificemur ex fide Christi et non ex operibus legis propter quod ex operibus legis non justificabitur omnis caro (Epistula ad Galatas 2, 16)
vivo autem jam non ego vivit vero in me Christus quod autem nunc vivo in carne in fide vivo Filii Dei qui dilexit me et tradidit se ipsum pro me (Epistula ad Galatas 2, 20)
cognoscitis ergo quia qui ex fide sunt hii sunt filii Abrahæ (Epistula ad Galatas 3, 7)
providens autem scriptura quia ex fide justificat gentes Deus prænuntiavit Abrahæ quia benedicentur in te omnes gentes (Epistula ad Galatas 3, 8)
igitur qui ex fide sunt benedicentur cum fideli Abraham (Epistula ad Galatas 3, 9)
quoniam autem in lege nemo justificatur apud Deum manifestum est quia justus ex fide vivit (Epistula ad Galatas 3, 11)
lex autem non est ex fide sed qui fecerit ea vivet in illis (Epistula ad Galatas 3, 12)
sed conclusit scriptura omnia sub peccato ut promissio ex fide Jesu Christi daretur credentibus (Epistula ad Galatas 3, 22)
itaque lex pedagogus noster fuit in Christo ut ex fide justificemur (Epistula ad Galatas 3, 24)
nos enim spiritu ex fide spem justitiæ expectamus (Epistula ad Galatas 5, 5)
quæ superabundavit in nobis in omni sapientia et prudentia (Epistula ad Ephesios 1, 8)
cum omni humilitate et mansuetudine cum patientia subportantes invicem in caritate (Epistula ad Ephesios 4, 2)