Fundar 80 Resultados para: boves

  • dixit autem Ornan ad David tolle et faciat dominus meus rex quodcumque ei placet sed et boves do in holocaustum et tribulas in ligna et triticum in sacrificium omnia libens præbeo (Liber I Paralipomenon 21, 23)

  • porro armentis quæ pascebantur in Sarona præpositus fuit Setrai Saronites et super boves in vallibus Saphat filius Adli (Liber I Paralipomenon 27, 29)

  • similitudo quoque boum erat subter illud et decem cubitis quædam extrinsecus celaturæ quasi duobus versibus alvum maris circuibant boves autem erant fusiles (Liber II Paralipomenon 4, 3)

  • et ipsum mare super duodecim boves inpositum erat quorum tres respiciebant aquilonem et alii tres occidentem porro tres alii meridiem et tres qui reliqui erant orientem mare habentes superpositum posteriora autem boum erant intrinsecus sub mari (Liber II Paralipomenon 4, 4)

  • rex autem Salomon et universus cœtus Israël et omnes qui fuerant congregati ante arcam immolabant arietes et boves absque ullo numero tanta enim erat multitudo victimarum (Liber II Paralipomenon 5, 6)

  • immolaverunt Domino in die illa de manubiis et præda quam adduxerant boves septingentos et arietes septem milia (Liber II Paralipomenon 15, 11)

  • descenditque post annos ad eum in Samariam ad cujus adventum mactavit Ahab arietes et boves plurimos et populo qui venerat cum eo persuasitque illi ut ascenderet in Ramoth Galaad (Liber II Paralipomenon 18, 2)

  • sanctificaveruntque Domino boves sescentos et oves tria milia (Liber II Paralipomenon 29, 33)

  • duces quoque ejus sponte quod voluerant obtulerunt tam populo quam sacerdotibus et Levitis porro Helcias et Zaccharias et Jehihel principes domus Domini dederunt sacerdotibus ad faciendum phase pecora commixtim duo milia sescenta et boves trecentos (Liber II Paralipomenon 35, 8)

  • Chonenias autem Semejas etiam et Nathanaël fratres ejus necnon Asabias et Jahihel et Jozabath principes Levitarum dederunt ceteris Levitis ad celebrandum phase quinque milia pecorum et boves quingentos (Liber II Paralipomenon 35, 9)

  • nuntius venit ad Job qui diceret boves arabant et asinæ pascebantur juxta eos (Liber Iob 1, 14)

  • omnia subiecisti sub pedibus ejus oves et boves universas insuper et pecora campi (Liber Psalmorum 8, 8)


“Quanto mais te deixares enraizar na santa humildade, tanto mais íntima será a comunicação da tua alma com Deus”. São Padre Pio de Pietrelcina