Fundar 226 Resultados para: cæli

  • sed et de volatilibus cæli septena septena masculum et feminam ut salvetur semen super faciem universæ terræ (Liber Genesis 7, 3)

  • anno sescentesimo vitæ Nœ mense secundo septimodecimo die mensis rupti sunt omnes fontes abyssi magnæ et cataractæ cæli apertæ sunt (Liber Genesis 7, 11)

  • et delevit omnem substantiam quæ erat super terram ab homine usque ad pecus tam reptile quam volucres cæli et deleta sunt de terra remansit autem solus Nœ et qui cum eo erant in arca (Liber Genesis 7, 23)

  • et clausi sunt fontes abyssi et cataractæ cæli et prohibitæ sunt pluviæ de cælo (Liber Genesis 8, 2)

  • et terror vester ac tremor sit super cuncta animalia terræ et super omnes volucres cæli cum universis quæ moventur in terra omnes pisces maris manui vestræ traditi sunt (Liber Genesis 9, 2)

  • qui respondit ei levo manum meam ad Dominum Deum excelsum possessorem cæli et terræ (Liber Genesis 14, 22)

  • benedicam tibi et multiplicabo semen tuum sicut stellas cæli et velut harenam quæ est in litore maris possidebit semen tuum portas inimicorum suorum (Liber Genesis 22, 17)

  • ut adiurem te per Dominum Deum cæli et terræ ut non accipias uxorem filio meo de filiabus Chananeorum inter quos habito (Liber Genesis 24, 3)

  • Dominus Deus cæli qui tulit me de domo patris mei et de terra nativitatis meæ qui locutus est mihi et juravit dicens semini tuo dabo terram hanc ipse mittet angelum suum coram te et accipies inde uxorem filio meo (Liber Genesis 24, 7)

  • et multiplicabo semen tuum sicut stellas cæli daboque posteris tuis universas regiones has et benedicentur in semine tuo omnes gentes terræ (Liber Genesis 26, 4)

  • det tibi Deus de rore cæli et de pinguedine terræ abundantiam frumenti et vini (Liber Genesis 27, 28)

  • motus Isaac dixit ad eum in pinguedine terræ et in rore cæli desuper (Liber Genesis 27, 39)


“Se você tem dúvidas sobre a fé é exatamente porque tem fé!” São Padre Pio de Pietrelcina