Fundar 2196 Resultados para: civitatem Domini

  • de cetero fratres orate pro nobis ut sermo Domini currat et clarificetur sicut et apud vos (Epistula II ad Thessalonicenses 3, 1)

  • denuntiamus autem vobis fratres in nomine Domini nostri Jesu Christi ut subtrahatis vos ab omni fratre ambulante inordinate et non secundum traditionem quam acceperunt a nobis (Epistula II ad Thessalonicenses 3, 6)

  • superabundavit autem gratia Domini nostri cum fide et dilectione quæ est in Christo Jesu (Epistula I ad Timotheum 1, 14)

  • quicumque sunt sub jugo servi dominos suos omni honore dignos arbitrentur ne nomen Domini et doctrina blasphemetur (Epistula I ad Timotheum 6, 1)

  • si quis aliter docet et non adquiescit sanis sermonibus Domini nostri Jesu Christi et ei quæ secundum pietatem est doctrinæ (Epistula I ad Timotheum 6, 3)

  • ut serves mandatum sine macula inreprehensibile usque in adventum Domini nostri Jesu Christi (Epistula I ad Timotheum 6, 14)

  • noli itaque erubescere testimonium Domini nostri neque me vinctum ejus sed conlabora evangelio secundum virtutem Dei (Epistula II ad Timotheum 1, 8)

  • sed firmum fundamentum Dei stetit habens signaculum hoc cognovit Dominus qui sunt ejus et discedat ab iniquitate omnis qui nominat nomen Domini (Epistula II ad Timotheum 2, 19)

  • servum autem Domini non oportet litigare sed mansuetum esse ad omnes docibilem patientem (Epistula II ad Timotheum 2, 24)

  • expectabat enim fundamenta habentem civitatem cujus artifex et conditor Deus (Epistula ad Hebraeos 11, 10)

  • nunc autem meliorem appetunt id est cælestem ideo non confunditur Deus vocari Deus eorum paravit enim illis civitatem (Epistula ad Hebraeos 11, 16)

  • et obliti estis consolationis quæ vobis tamquam filiis loquitur dicens fili mi noli neglegere disciplinam Domini neque fatigeris dum ab eo argueris (Epistula ad Hebraeos 12, 5)


“Padre Pio disse a um filho espiritual: Trabalhe! Ele perguntou: No que devo trabalhar, Padre? Ele respondeu: Em amar sempre mais a Jesus!” São Padre Pio de Pietrelcina