Fundar 10 Resultados para: consurge

  • dixit quoque Dominus ad Mosen consurge diluculo et sta coram Pharaone egreditur enim ad aquas et dices ad eum hæc dicit Dominus dimitte populum meum ut sacrificet mihi (Liber Exodus 8, 20)

  • dixit quoque Dominus ad Mosen mane consurge et sta coram Pharao et dices ad eum hæc dicit Dominus Deus Hebræorum dimitte populum meum ut sacrificet mihi (Liber Exodus 9, 13)

  • coram cano capite consurge et honora personam senis et time Deum tuum ego sum Dominus (Liber Leviticus 19, 32)

  • igitur consurge mane tu et servi domini tui qui venerunt tecum et cum de nocte surrexeritis et cœperit dilucescere pergite (Liber I Samuelis 29, 10)

  • nunc igitur consurge Domine Deus in requiem tuam tu et arca fortitudinis tuæ sacerdotes tui Domine Deus induantur salute et sancti tui lætentur in bonis (Liber II Paralipomenon 6, 41)

  • consurge consurge induere fortitudinem brachium Domini consurge sicut in diebus antiquis in generationibus sæculorum numquid non tu percussisti superbum vulnerasti draconem (Liber Isaiae 51, 9)

  • elevare elevare consurge Hierusalem quæ bibisti de manu Domini calicem iræ ejus usque ad fundum calicis soporis bibisti et epotasti usque ad feces (Liber Isaiae 51, 17)

  • consurge consurge induere fortitudine tua Sion induere vestimentis gloriæ tuæ Hierusalem civitas sancti quia non adiciet ultra ut pertranseat per te incircumcisus et inmundus (Liber Isaiae 52, 1)

  • excutere de pulvere consurge sede Hierusalem solve vincula colli tui captiva filia Sion (Liber Isaiae 52, 2)

  • COPH consurge lauda in nocte in principio vigiliarum effunde sicut aqua cor tuum ante conspectum Domini leva ad eum manus tuas pro anima parvulorum tuorum qui defecerunt in fame in capite omnium conpetorum (Lamentationes 2, 19)


A humildade e a caridade são as “cordas mestras”. Todas as outras virtudes dependem delas. Uma é a mais baixa; a outra é a mais alta. ( P.e Pio ) São Padre Pio de Pietrelcina