Fundar 162 Resultados para: fidem bonis

  • hic audivit Paulum loquentem qui intuitus eum et videns quia haberet fidem ut salvus fieret (Actus Apostolorum 14, 8)

  • eo quod statuit diem in qua judicaturus est orbem in æquitate in viro in quo statuit fidem præbens omnibus suscitans eum a mortuis (Actus Apostolorum 17, 31)

  • testificans Judæis atque gentilibus in Deum pænitentiam et fidem in Dominum nostrum Jesum Christum (Actus Apostolorum 20, 21)

  • post aliquot autem dies veniens Felix cum Drusilla uxore sua quæ erat Judæa vocavit Paulum et audivit ab eo fidem quæ est in Jesum Christum (Actus Apostolorum 24, 24)

  • aperire oculos eorum ut convertantur a tenebris ad lucem et de potestate Satanæ ad Deum ut accipiant remissionem peccatorum et sortem inter sanctos per fidem quæ est in me (Actus Apostolorum 26, 18)

  • id est simul consolari in vobis per eam quæ invicem est fidem vestram atque meam (Epistula ad Romanos 1, 12)

  • justitia enim Dei in eo revelatur ex fide in fidem sicut scriptum est justus autem ex fide vivit (Epistula ad Romanos 1, 17)

  • quid enim si quidam illorum non crediderunt numquid incredulitas illorum fidem Dei evacuabit absit (Epistula ad Romanos 3, 3)

  • justitia autem Dei per fidem Jesu Christi super omnes qui credunt non enim est distinctio (Epistula ad Romanos 3, 22)

  • quem proposuit Deus propitiationem per fidem in sanguine ipsius ad ostensionem justitiæ suæ propter remissionem præcedentium delictorum (Epistula ad Romanos 3, 25)

  • arbitramur enim justificari hominem per fidem sine operibus legis (Epistula ad Romanos 3, 28)

  • quoniam quidem unus Deus qui justificabit circumcisionem ex fide et præputium per fidem (Epistula ad Romanos 3, 30)


“Deus não opera prodígios onde não há fé.” São Padre Pio de Pietrelcina