Fundar 481 Resultados para: fratres José Aegyptum et Pharaonis

  • nolite detrahere de alterutrum fratres qui detrahit fratri aut qui judicat fratrem suum detrahit legi et judicat legem si autem judicas legem non es factor legis sed judex (Epistula Iacobi 4, 11)

  • patientes igitur estote fratres usque ad adventum Domini ecce agricola expectat pretiosum fructum terræ patienter ferens donec accipiat temporivum et serotinum (Epistula Iacobi 5, 7)

  • nolite ingemescere fratres in alterutrum ut non judicemini ecce judex ante januam adsistit (Epistula Iacobi 5, 9)

  • exemplum accipite fratres laboris et patientiæ prophetas qui locuti sunt in nomine Domini (Epistula Iacobi 5, 10)

  • ante omnia autem fratres mei nolite jurare neque per cælum neque per terram neque aliud quodcumque juramentum sit autem vestrum est est non non uti non sub judicio decidatis (Epistula Iacobi 5, 12)

  • fratres mei si quis ex vobis erraverit a veritate et converterit quis eum (Epistula Iacobi 5, 19)

  • quapropter fratres magis satagite ut per bona opera certam vestram vocationem et electionem faciatis hæc enim facientes non peccabitis aliquando (Epistula II Petri 1, 10)

  • vos igitur fratres præscientes custodite ne insipientium errore transducti excidatis a propria firmitate (Epistula II Petri 3, 17)

  • nolite mirari fratres si odit vos mundus (Epistula I Ioannis 3, 13)

  • nos scimus quoniam translati sumus de morte in vitam quoniam diligimus fratres qui non diligit manet in morte (Epistula I Ioannis 3, 14)

  • carissime fideliter facis quicquid operaris in fratres et hoc in peregrinos (Epistula III Ioannis 1, 5)

  • propter hoc si venero commoneam ejus opera quæ facit verbis malignis garriens in nos et quasi non ei ista sufficiant nec ipse suscipit fratres et eos qui cupiunt prohibet et de ecclesia eicit (Epistula III Ioannis 1, 10)


“Quem te agita e te atormenta é o demônio.Quem te consola é Deus”! São Padre Pio de Pietrelcina