Fundar 117 Resultados para: gladium

  • hæc dicit Dominus exercituum ecce mittam in eis gladium et famem et pestem et ponam eos quasi ficus malas quæ comedi non possunt eo quod pessimæ sint (Liber Ieremiae 29, 17)

  • quia hæc dicit Dominus Deus Israël ad domos urbis hujus et ad domos regis Juda quæ destructæ sunt et ad munitiones et gladium (Liber Ieremiae 33, 4)

  • propterea hæc dicit Dominus vos non audistis me ut prædicaretis libertatem unusquisque fratri suo et unusquisque amico suo ecce ego prædico libertatem ait Dominus ad gladium et pestem et famem et dabo vos in commotionem cunctis regnis terræ (Liber Ieremiae 34, 17)

  • gladium quem vos formidatis ibi conprehendet vos in terra Ægypti et fames pro qua estis solliciti adherebit vobis in Ægypto et ibi moriemini (Liber Ieremiae 42, 16)

  • et qui fugerint gladium revertentur de terra Ægypti in terram Juda viri pauci et scient omnes reliquiæ Juda ingredientium terram Ægypti ut habitent ibi cujus sermo conpleatur meus an illorum (Liber Ieremiae 44, 28)

  • maledictus qui facit opus Domini fraudulenter et maledictus qui prohibet gladium suum a sanguine (Liber Ieremiae 48, 10)

  • et pavere faciam Ælam coram inimicis suis et in conspectu quærentium animam eorum et adducam super eos malum iram furoris mei dicit Dominus et emittam post eos gladium donec consumam eos (Liber Ieremiae 49, 37)

  • qui fugistis gladium venite nolite stare recordamini procul Domini et Hierusalem ascendat super cor vestrum (Liber Ieremiae 51, 50)

  • habet etiam gladium in manu et securem se autem de bello et a latronibus non liberat unde vobis notum sit quia non sunt dii (Liber Baruch 6, 14)

  • et tu fili hominis sume tibi gladium acutum radentem pilos adsumes eum et duces per caput tuum et per barbam tuam et adsumes tibi stateram ponderis et divides eos (Prophetia Ezechielis 5, 1)

  • tertiam partem igni conbures in medio civitatis juxta conpletionem dierum obsidionis et adsumens tertiam partem concides gladio in circuitu ejus tertiam vero aliam disperges in ventum et gladium nudabo post eos (Prophetia Ezechielis 5, 2)

  • tertia tui pars peste morietur et fame consumetur in medio tui et tertia tui pars gladio cadet in circuitu tuo tertiam vero partem tuam in omnem ventum dispergam et gladium evaginabo post eos (Prophetia Ezechielis 5, 12)


“Proponha-se a exercitar-se nas virtudes”. São Padre Pio de Pietrelcina