Fundar 38 Resultados para: mensam

  • dixitque Siba ad regem sicut jussisti domine mi rex servo tuo sic faciet servus tuus et Mifiboseth comedet super mensam tuam quasi unus de filiis regis (Liber II Samuelis 9, 11)

  • fecitque Salomon omnia vasa in domo Domini altare aureum et mensam super quam ponerentur panes propositionis auream (Liber I Regum 7, 48)

  • cumque sederent ad mensam factus est sermo Domini ad prophetam qui reduxerat eum (Liber I Regum 13, 20)

  • faciamus ergo cenaculum parvum et ponamus ei in eo lectulum et mensam et sellam et candelabrum ut cum venerit ad nos maneat ibi (Liber II Regum 4, 10)

  • ingressi quoque sunt ad Ezechiam regem et dixerunt ei sanctificavimus omnem domum Domini et altare holocaustoseos vasaque ejus necnon et mensam propositionis cum omnibus vasis suis (Liber II Paralipomenon 29, 18)

  • parasti in conspectu meo mensam adversus eos qui tribulant me inpinguasti in oleo caput meum et calix meus inebrians quam præclarus est (Liber Psalmorum 22, 5)

  • et male locuti sunt de Deo dixerunt numquid poterit Deus parare mensam in deserto (Liber Psalmorum 77, 19)

  • quoniam percussit petram et fluxerunt aquæ et torrentes inundaverunt numquid et panem potest dare aut parare mensam populo suo (Liber Psalmorum 77, 20)

  • et intravit in sanctificationem cum superbia et accepit altare aureum et candelabrum luminis et universa vasa ejus et mensam propositionis et libatoria et fialas et mortariola aurea et velum et coronas et ornamentum aureum quod in facie templi erat et comminuit omnia (Liber I Maccabaeorum 1, 23)

  • et fecerunt vasa sancta nova et intulerunt candelabrum et altare incensorum et mensam in templum (Liber I Maccabaeorum 4, 49)

  • et posuerunt super mensam panes et adpenderunt vela et consummaverunt omnia opera quæ fecerunt (Liber I Maccabaeorum 4, 51)

  • immolavit victimas suas miscuit vinum et proposuit mensam suam (Liber Proverbiorum 9, 2)


"Tente percorrer com toda a simplicidade o caminho de Nosso Senhor e não se aflija inutilmente.” São Padre Pio de Pietrelcina