Fundar 39 Resultados para: mulieris
filium mulieris de filiabus Dan cujus pater Tyrius fuit qui noverit operari in auro et argento et ære et ferro et marmore et lignis in purpura quoque et hyacintho et bysso et coccino et qui sciat celare omnem scalpturam et adinvenire prudenter quodcumque in opere necessarium est cum artificibus tuis et cum artificibus domini mei David patris tui (Liber II Paralipomenon 2, 14)
talis est via mulieris adulteræ quæ comedit et tergens os suum dicit non sum operata malum (Liber Proverbiorum 30, 20)
propter speciem mulieris multi perierunt et ex hoc concupiscentia quasi ignis exardescit (Liber Ecclesiasticus 9, 9)
speciem mulieris alienæ multi admirati reprobi facti sunt conloquium enim illius quasi ignis exardescit (Liber Ecclesiasticus 9, 11)
omnis plaga tristitia cordis est et omnis malitia nequitia mulieris est (Liber Ecclesiasticus 25, 17)
et omnem nequitiam et non nequitiam mulieris (Liber Ecclesiasticus 25, 19)
nequitia mulieris inmutat faciem ejus et obcæcabit vultum suum tamquam ursus et quasi saccum ostendit in medio proximorum ejus (Liber Ecclesiasticus 25, 24)
brevis malitia super malitiam mulieris sors peccatorum cadat super illam (Liber Ecclesiasticus 25, 26)
ne respicias in mulieris speciem et non concupiscas mulierem in specie (Liber Ecclesiasticus 25, 28)
mulieris ira et inreverentia et confusio magna (Liber Ecclesiasticus 25, 29)
mulieris bonæ beatus vir numerus enim annorum illorum duplex (Liber Ecclesiasticus 26, 1)
fornicatio mulieris in extollentia oculorum et in palpebris illius agnoscetur (Liber Ecclesiasticus 26, 12)