Fundar 149 Resultados para: nostrum

  • quia decepistis animas vestras vos enim misistis me ad Dominum Deum nostrum dicentes ora pro nobis ad Dominum Deum nostrum et juxta omnia quæcumque dixerit tibi Dominus Deus noster sic adnuntia nobis et faciemus (Liber Ieremiae 42, 20)

  • multiplicavit ruentes ceciditque vir ad proximum suum et dicent surge et revertamur ad populum nostrum et ad terram nativitatis nostræ a facie gladii columbæ (Liber Ieremiae 46, 16)

  • AIN cum adhuc subsisteremus defecerunt oculi nostri ad auxilium nostrum vanum cum respiceremus adtenti ad gentem quæ salvare non poterat (Lamentationes 4, 17)

  • recordare Domine quid acciderit nobis intuere et respice obprobrium nostrum (Lamentationes 5, 1)

  • propterea mæstum factum est cor nostrum ideo contenebrati sunt oculi nostri (Lamentationes 5, 17)

  • et pro nobis ipsis orate ad Dominum Deum nostrum quia peccavimus Domino Deo nostro et non est aversus furor ejus a nobis usque in hunc diem (Liber Baruch 1, 13)

  • peccavimus ante Dominum nostrum et non credidimus diffidentes in eum (Liber Baruch 1, 17)

  • a die qua eduxit patres nostros de terra Ægypti usque in hunc diem eramus incredibiles ad Dominum Deum nostrum et dissipati recessimus ne audiremus vocem ipsius (Liber Baruch 1, 19)

  • et non sumus deprecati faciem Domini Dei nostri ut reverteremur unusquisque nostrum a viis nostris pessimis (Liber Baruch 2, 8)

  • Sicut in holocausto arietum, et taurorum, et sicut in millibus agnorum pinguium sic fiat sacrificium nostrum in conspectu tuo hodie, ut placeat tibi quoniam non est confusio confidentibus in te. (Prophetia Danielis 3, 40)

  • Domine in omnem iustitiam tuam avertatur obsecro ira tua, et furor tuus a civitate tua Ierusalem, et monte sancto tuo. Propter peccata enim nostra, et iniquitates patrum nostrorum, Ierusalem, et populus tuus in opprobrium sunt omnibus per circuitum nostrum. (Prophetia Danielis 9, 16)

  • Reversus est ergo populus cum festinatione, et dixerunt ei senes Veni, et sede in medio nostrum, et indica nobis quia tibi Deus dedit honorem senectutis. (Prophetia Danielis 13, 50)


“Você teme um homem,um pobre instrumento nas mãos de Deus, mas não teme a justiça divina?” São Padre Pio de Pietrelcina