Fundar 53 Resultados para: obtulit

  • et accedens qui quinque talenta acceperat obtulit alia quinque talenta dicens domine quinque talenta mihi tradidisti ecce alia quinque superlucratus sum (Evangelium secundum Matthaeum 25, 20)

  • cum vidisset autem Simon quia per inpositionem manus apostolorum daretur Spiritus Sanctus obtulit eis pecuniam (Actus Apostolorum 8, 18)

  • quanto magis sanguis Christi qui per Spiritum Sanctum semet ipsum obtulit inmaculatum Deo emundabit conscientiam vestram ab operibus mortuis ad serviendum Deo viventi (Epistula ad Hebraeos 9, 14)

  • fide plurimam hostiam Abel quam Cain obtulit Deo per quam testimonium consecutus est esse justus testimonium perhibente muneribus ejus Deo et per illam defunctus adhuc loquitur (Epistula ad Hebraeos 11, 4)

  • fide obtulit Abraham Isaac cum temptaretur et unigenitum offerebat qui susceperat repromissiones (Epistula ad Hebraeos 11, 17)


“Seria mais fácil a Terra existir sem o sol do que sem a santa Missa!” São Padre Pio de Pietrelcina