Fundar 221 Resultados para: opus

  • et perfecit omne opus quod faciebat Salomon in domo Domini et intulit quæ sanctificaverat David pater suus argentum et aurum et vasa reposuitque in thesauris domus Domini (Liber I Regum 7, 51)

  • Hiram rege Tyri præbente Salomoni ligna cedrina et abiegna et aurum juxta omne quod opus habuerat tunc dedit Salomon Hiram viginti oppida in terra Galileæ (Liber I Regum 9, 11)

  • et duodecim leunculi stantes super sex gradus hinc atque inde non est factum tale opus in universis regnis (Liber I Regum 10, 20)

  • his enim qui faciebant opus dabatur ut instauraretur templum Domini (Liber II Regum 12, 14)

  • perrexitque rex Ahaz in occursum Theglathfalassar regis Assyriorum in Damascum cumque vidisset altare Damasci misit rex Ahaz ad Uriam sacerdotem exemplar ejus et similitudinem juxta omne opus ejus (Liber II Regum 16, 10)

  • Aaron vero et filii ejus adolebant incensum super altare holocausti et super altare thymiamatis in omne opus sancti sanctorum et ut precarentur pro Israël juxta omnia quæ præcepit Moses servus Dei (Liber I Paralipomenon 6, 49)

  • fratres quoque eorum principes per familias suas mille septingenti sexaginta fortissimi robore ad faciendum opus ministerii in domo Dei (Liber I Paralipomenon 9, 13)

  • habes quoque plurimos artifices latomos et cementarios artificesque lignorum et omnium artium ad faciendum opus prudentissimos (Liber I Paralipomenon 22, 15)

  • dixit quoque David Salomoni filio suo viriliter age et confortare et fac ne timeas et ne paveas Dominus enim Deus meus tecum erit et non dimittet te nec derelinquet donec perficias omne opus ministerii domus Domini (Liber I Paralipomenon 28, 20)

  • locutusque est David rex ad omnem ecclesiam Salomonem filium meum unum elegit Deus adhuc puerum et tenellum opus autem grande est neque enim homini præparatur habitatio sed Deo (Liber I Paralipomenon 29, 1)

  • ut ubicumque opus est aurum de auro et ubicumque opus est argentum argenti opera fiant per manus artificum et si quis sponte offert impleat manum suam hodie et offerat quod voluerit Domino (Liber I Paralipomenon 29, 5)

  • fecit autem Hiram lebetas quoque et creagras et fialas et conplevit omne opus regis in domo Dei (Liber II Paralipomenon 4, 11)


“O amor sem temor torna-se presunção.” São Padre Pio de Pietrelcina