Fundar 104 Resultados para: pacem

  • filius qui nascetur tibi et erit vir quietissimus faciam enim eum requiescere ab omnibus inimicis suis per circuitum et ob hanc causam pacificus vocabitur et pacem et otium dabo in Israël cunctis diebus ejus (Liber I Paralipomenon 22, 9)

  • ædificavit quoque urbes munitas in Juda quia quietus erat et nulla temporibus ejus bella surrexerant pacem Domino largiente (Liber II Paralipomenon 14, 6)

  • dixit autem Judæ ædificemus civitates istas et vallemus muris et roboremus turribus et portis et seris donec a bellis quieta sunt omnia eo quod quæsierimus Dominum Deum patrum nostrorum et dederit nobis pacem per gyrum ædificaverunt igitur et nullum in extruendo inpedimentum fuit (Liber II Paralipomenon 14, 7)

  • quievitque regnum Josaphat et præbuit ei Deus pacem per circuitum (Liber II Paralipomenon 20, 30)

  • verbum misit rex ad Reum Beelteem et Samsai scribam et ad reliquos qui erant in consilio eorum habitatores Samariæ et ceteris trans Fluvium salutem dicens et pacem (Liber Esdrae 4, 17)

  • nunc ergo filias vestras ne detis filiis eorum et filias eorum non accipiatis filiis vestris et non quæratis pacem eorum et prosperitatem eorum usque in æternum ut confortemini et comedatis quæ bona sunt terræ et heredes habeatis filios vestros usque in sæculum (Liber Esdrae 9, 12)

  • et miserunt ad omnes Judæos qui in centum viginti septem regis Asueri provinciis versabantur ut haberent pacem et susciperent veritatem (Liber Esther 9, 30)

  • et quomodo Mardocheus judaici generis secundus a rege Asuero fuerit et magnus inter Judæos et acceptabilis plebi fratrum suorum quærens bona populo suo et loquens ea quæ ad pacem sui seminis pertinerent (Liber Esther 10, 3)

  • et scies quod pacem habeat tabernaculum tuum et visitans speciem tuam non peccabis (Liber Iob 5, 24)

  • sapiens corde est et fortis robore quis restitit ei et pacem habuit (Liber Iob 9, 4)

  • adquiesce igitur ei et habeto pacem et per hæc habebis fructus optimos (Liber Iob 22, 21)

  • ipso enim concedente pacem quis est qui condemnet ex quo absconderit vultum quis est qui contempletur eum et super gentem et super omnes homines (Liber Iob 34, 29)


“Devemos odiar os nossos pecados, visto que o amor ao Senhor significa paz”. São Padre Pio de Pietrelcina