Fundar 64 Resultados para: populos

  • responditque Mamuchan audiente rege atque principibus non solum regem læsit regina Vasthi sed omnes principes et populos qui sunt in cunctis provinciis regis Asueri (Liber Esther 1, 16)

  • et misit epistulas ad universas provincias regni sui ut quæque gens audire et legere poterat diversis linguis et litteris esse viros principes ac majores in domibus suis et hoc per cunctos populos divulgari (Liber Esther 1, 22)

  • apud omnes populos urbes atque provincias quocumque regis jussa veniebant mira exultatio epulæ atque convivia et festus dies in tantum ut plures alterius gentis et sectæ eorum religioni et cærimoniis jungerentur grandis enim cunctos judaici nominis terror invaserat (Liber Esther 8, 17)

  • congregatique sunt per singulas civitates oppida et loca ut extenderent manum contra inimicos et persecutores suos nullusque ausus est resistere eo quod omnes populos magnitudinis eorum formido penetrarat (Liber Esther 9, 2)

  • per hæc enim judicat populos et dat escas multis mortalibus (Liber Iob 36, 31)

  • Dominus judicat populos judica me Domine secundum justitiam meam et secundum innocentiam meam super me (Liber Psalmorum 7, 9)

  • et ipse judicabit orbem terræ in æquitate judicabit populos in justitia (Liber Psalmorum 9, 9)

  • Deus qui dat vindictas mihi et subdidit populos sub me liberator meus de gentibus iracundis (Liber Psalmorum 17, 48)

  • manus tua gentes disperdit et plantasti eos adflixisti populos et expulisti eos (Liber Psalmorum 43, 3)

  • subiecit populos nobis et gentes sub pedibus nostris (Liber Psalmorum 46, 4)

  • pro nihilo salvos facies illos in ira populos confringes Deus (Liber Psalmorum 55, 8)

  • lætentur et exultent gentes quoniam judicas populos in æquitate et gentes in terra diriges diapsalma (Liber Psalmorum 66, 5)


“Nunca se canse de rezar e de ensinar a rezar.” São Padre Pio de Pietrelcina