Fundar 236 Resultados para: primum templum

  • viri israhelitæ adiuvate hic est homo qui adversus populum et legem et locum hunc omnes ubique docens insuper et gentiles induxit in templum et violavit sanctum locum istum (Actus Apostolorum 21, 28)

  • viderant enim Trophimum Ephesium in civitate cum ipso quem æstimaverunt quoniam in templum induxisset Paulus (Actus Apostolorum 21, 29)

  • commotaque est civitas tota et facta est concursio populi et adprehendentes Paulum trahebant eum extra templum et statim clausæ sunt januæ (Actus Apostolorum 21, 30)

  • qui etiam templum violare conatus est quem et adprehendimus (Actus Apostolorum 24, 6)

  • Paulo autem rationem reddente quoniam neque in legem Judæorum neque in templum neque in Cæsarem quicquam peccavi (Actus Apostolorum 25, 8)

  • sed his qui sunt Damasci primum et Hierosolymis et in omnem regionem Judææ et gentibus adnuntiabam ut pænitentiam agerent et converterentur ad Deum digna pænitentiæ opera facientes (Actus Apostolorum 26, 20)

  • primum quidem gratias ago Deo meo per Jesum Christum pro omnibus vobis quia fides vestra adnuntiatur in universo mundo (Epistula ad Romanos 1, 8)

  • non enim erubesco evangelium virtus enim Dei est in salutem omni credenti Judæo primum et Græco (Epistula ad Romanos 1, 16)

  • tribulatio et angustia in omnem animam hominis operantis malum Judæi primum et Græci (Epistula ad Romanos 2, 9)

  • gloria autem et honor et pax omni operanti bonum Judæo primum et Græco (Epistula ad Romanos 2, 10)

  • multum per omnem modum primum quidem quia credita sunt illis eloquia Dei (Epistula ad Romanos 3, 2)

  • cum in Hispaniam proficisci cœpero spero quod præteriens videam vos et a vobis deducar illuc si vobis primum ex parte fruitus fuero (Epistula ad Romanos 15, 24)


“Lembre-se de que você tem no Céu não somente um pai, mas também uma Mãe”. São Padre Pio de Pietrelcina