Fundar 750 Resultados para: quid

  • hunc ergo cum vidisset Petrus dicit Jesu Domine hic autem quid (Evangelium secundum Ioannem 21, 21)

  • dicit ei Jesus si sic eum volo manere donec veniam quid ad te tu me sequere (Evangelium secundum Ioannem 21, 22)

  • exivit ergo sermo iste in fratres quia discipulus ille non moritur et non dixit ei Jesus non moritur sed si sic eum volo manere donec venio quid ad te (Evangelium secundum Ioannem 21, 23)

  • qui et dixerunt viri galilæi quid statis aspicientes in cælum hic Jesus qui adsumptus est a vobis in cælum sic veniet quemadmodum vidistis eum euntem in cælum (Actus Apostolorum 1, 11)

  • his auditis conpuncti sunt corde et dixerunt ad Petrum et ad reliquos apostolos quid faciemus viri fratres (Actus Apostolorum 2, 37)

  • videns autem Petrus respondit ad populum viri israhelitæ quid miramini in hoc aut nos quid intuemini quasi nostra virtute aut pietate fecerimus hunc ambulare (Actus Apostolorum 3, 12)

  • dicentes quid faciemus hominibus istis quoniam quidem notum signum factum est per eos omnibus habitantibus in Hierusalem manifestum et non possumus negare (Actus Apostolorum 4, 16)

  • Petrus autem ad eam quid utique convenit vobis temptare Spiritum Domini ecce pedes eorum qui sepelierunt virum tuum ad ostium et efferent te (Actus Apostolorum 5, 9)

  • dixitque ad illos viri israhelitæ adtendite vobis super hominibus istis quid acturi sitis (Actus Apostolorum 5, 35)

  • sequenti vero die apparuit illis litigantibus et reconciliabat eos in pacem dicens viri fratres estis ut quid nocetis alterutrum (Actus Apostolorum 7, 26)

  • dicentes ad Aaron fac nobis deos qui præcedant nos Moses enim hic qui eduxit nos de terra Ægypti nescimus quid factum sit ei (Actus Apostolorum 7, 40)

  • et dum irent per viam venerunt ad quandam aquam et ait eunuchus ecce aqua quid prohibet me baptizari (Actus Apostolorum 8, 36)


“Diga ao Senhor: Faça em mim segundo a Tua vontade, mas antes de mandar-me o sofrimento, dê-me forças para que eu possa sofrer com amor.”. São Padre Pio de Pietrelcina