Fundar 20233 Resultados para: re

  • et miserunt pulverem super capita sua et clamaverunt flentes et lugentes dicentes væ væ civitas magna in qua divites facti sunt omnes qui habent naves in mari de pretiis ejus quoniam una hora desolata est (Apocalypsis Ioannis 18, 19)

  • et sustulit unus angelus fortis lapidem quasi molarem magnum et misit in mare dicens hoc impetu mittetur Babylon magna illa civitas et ultra jam non invenietur (Apocalypsis Ioannis 18, 21)

  • et lux lucernæ non lucebit tibi amplius et vox sponsi et sponsæ non audietur adhuc in te quia mercatores tui erant principes terræ quia in veneficiis tuis erraverunt omnes gentes (Apocalypsis Ioannis 18, 23)

  • quia vera et justa judicia sunt ejus quia judicavit de meretrice magna quæ corrupit terram in prostitutione sua et vindicavit sanguinem servorum suorum de manibus ejus (Apocalypsis Ioannis 19, 2)

  • et ceciderunt seniores viginti quattuor et quattuor animalia et adoraverunt Deum sedentem super thronum dicentes amen alleluja (Apocalypsis Ioannis 19, 4)

  • et audivi quasi vocem turbæ magnæ et sicut vocem aquarum multarum et sicut vocem tonitruum magnorum dicentium alleluja quoniam regnavit Dominus Deus noster omnipotens (Apocalypsis Ioannis 19, 6)

  • et cecidi ante pedes ejus ut adorarem eum et dicit mihi vide ne feceris conservus tuus sum et fratrum tuorum habentium testimonium Jesu Deum adora testimonium enim Jesu est spiritus prophetiæ (Apocalypsis Ioannis 19, 10)

  • et de ore ipsius procedit gladius acutus ut in ipso percutiat gentes et ipse reget eos in virga ferrea et ipse calcat torcular vini furoris iræ Dei omnipotentis (Apocalypsis Ioannis 19, 15)

  • et habet in vestimento et in femore suo scriptum rex regum et Dominus dominantium (Apocalypsis Ioannis 19, 16)

  • et vidi unum angelum stantem in sole et clamavit voce magna dicens omnibus avibus quæ volabant per medium cæli venite congregamini ad cenam magnam Dei (Apocalypsis Ioannis 19, 17)

  • ut manducetis carnes regum et carnes tribunorum et carnes fortium et carnes equorum et sedentium in ipsis et carnes omnium liberorum ac servorum et pusillorum ac magnorum (Apocalypsis Ioannis 19, 18)

  • et vidi bestiam et reges terræ et exercitus eorum congregatos ad faciendum prœlium cum illo qui sedebat in equo et cum exercitu ejus (Apocalypsis Ioannis 19, 19)


“Que Nossa Senhora nos obtenha o amor à cruz, aos sofrimentos e às dores.” São Padre Pio de Pietrelcina