Fundar 20233 Resultados para: re

  • requievitque arca mense septimo vicesima septima die mensis super montes Armeniæ (Liber Genesis 8, 4)

  • at vero aquæ ibant et decrescebant usque ad decimum mensem decimo enim mense prima die mensis apparuerunt cacumina montium (Liber Genesis 8, 5)

  • qui egrediebatur et revertebatur donec siccarentur aquæ super terram (Liber Genesis 8, 7)

  • emisit quoque columbam post eum ut videret si jam cessassent aquæ super faciem terræ (Liber Genesis 8, 8)

  • quæ cum non invenisset ubi requiesceret pes ejus reversa est ad eum in arcam aquæ enim erant super universam terram extenditque manum et adprehensam intulit in arcam (Liber Genesis 8, 9)

  • at illa venit ad eum ad vesperam portans ramum olivæ virentibus foliis in ore suo intellexit ergo Nœ quod cessassent aquæ super terram (Liber Genesis 8, 11)

  • expectavitque nihilominus septem alios dies et emisit columbam quæ non est reversa ultra ad eum (Liber Genesis 8, 12)

  • mense secundo septima et vicesima die mensis arefacta est terra (Liber Genesis 8, 14)

  • egredere de arca tu et uxor tua filii tui et uxores filiorum tuorum tecum (Liber Genesis 8, 16)

  • cuncta animantia quæ sunt apud te ex omni carne tam in volatilibus quam in bestiis et in universis reptilibus quæ reptant super terram educ tecum et ingredimini super terram crescite et multiplicamini super eam (Liber Genesis 8, 17)

  • egressus est ergo Nœ et filii ejus uxor illius et uxores filiorum ejus cum eo (Liber Genesis 8, 18)

  • sed et omnia animantia jumenta et reptilia quæ repunt super terram secundum genus suum arcam egressa sunt (Liber Genesis 8, 19)


“Por que a tentação passada deixa na alma uma certa perturbação? perguntou um penitente a Padre Pio. Ele respondeu: “Você já presenciou um tremor de terra? Quando tudo estremece a sua volta, você também é sacudido; no entanto, não necessariamente fica enterrado nos destroços!” São Padre Pio de Pietrelcina