Fundar 108 Resultados para: signum
dederat autem traditor ejus signum eis dicens quemcumque osculatus fuero ipse est tenete eum et ducite (Evangelium secundum Marcum 14, 44)
et hoc vobis signum invenietis infantem pannis involutum et positum in præsepio (Evangelium secundum Lucam 2, 12)
et benedixit illis Symeon et dixit ad Mariam matrem ejus ecce positus est hic in ruinam et resurrectionem multorum in Israël et in signum cui contradicetur (Evangelium secundum Lucam 2, 34)
et alii temptantes signum de cælo quærebant ab eo (Evangelium secundum Lucam 11, 16)
turbis autem concurrentibus cœpit dicere generatio hæc generatio nequam est signum quærit et signum non dabitur illi nisi signum Jonæ (Evangelium secundum Lucam 11, 29)
nam sicut Jonas fuit signum Ninevitis ita erit et Filius hominis generationi isti (Evangelium secundum Lucam 11, 30)
interrogaverunt autem illum dicentes præceptor quando hæc erunt et quod signum cum fieri incipient (Evangelium secundum Lucam 21, 7)
Herodes autem viso Jesu gavisus est valde erat enim cupiens ex multo tempore videre eum eo quod audiret multa de illo et sperabat signum aliquod videre ab eo fieri (Evangelium secundum Lucam 23, 8)
responderunt ergo Judæi et dixerunt ei quod signum ostendis nobis quia hæc facis (Evangelium secundum Ioannem 2, 18)
hoc iterum secundum signum fecit Jesus cum venisset a Judæa in Galilæam (Evangelium secundum Ioannem 4, 54)
illi ergo homines cum vidissent quod fecerat signum dicebant quia hic est vere propheta qui venturus est in mundum (Evangelium secundum Ioannem 6, 14)
dixerunt ergo ei quod ergo tu facis signum ut videamus et credamus tibi quid operaris (Evangelium secundum Ioannem 6, 30)