Fundar 271 Resultados para: venerunt

  • alii autem discipuli navigio venerunt non enim longe erant a terra sed quasi a cubitis ducentis trahentes rete piscium (Evangelium secundum Ioannem 21, 8)

  • dimissi autem venerunt ad suos et adnuntiaverunt eis quanta ad eos principes sacerdotum et seniores dixissent (Actus Apostolorum 4, 23)

  • et dum irent per viam venerunt ad quandam aquam et ait eunuchus ecce aqua quid prohibet me baptizari (Actus Apostolorum 8, 36)

  • dixit autem Spiritus mihi ut irem cum illis nihil hæsitans venerunt autem mecum et sex fratres isti et ingressi sumus in domum viri (Actus Apostolorum 11, 12)

  • transeuntes autem primam et secundam custodiam venerunt ad portam ferream quæ ducit ad civitatem quæ ultro aperta est eis et exeuntes processerunt vicum unum et continuo discessit angelus ab eo (Actus Apostolorum 12, 10)

  • erat autem iratus Tyriis et Sidoniis at illi unianimes venerunt ad eum et persuaso Blasto qui erat super cubiculum regis postulabant pacem eo quod alerentur regiones eorum ab illo (Actus Apostolorum 12, 20)

  • et cum a Papho navigassent Paulus et qui cum eo venerunt Pergen Pamphiliæ Johannes autem discedens ab eis reversus est Hierosolymam (Actus Apostolorum 13, 13)

  • illi vero pertranseuntes Pergen venerunt Antiochiam Pisidiæ et ingressi synagogam die sabbatorum sederunt (Actus Apostolorum 13, 14)

  • at illi excusso pulvere pedum in eos venerunt Iconium (Actus Apostolorum 13, 51)

  • transeuntesque Pisidiam venerunt Pamphiliam (Actus Apostolorum 14, 23)

  • cum autem perambulassent Amphipolim et Apolloniam venerunt Thessalonicam ubi erat synagoga Judæorum (Actus Apostolorum 17, 1)

  • et cum non invenissent eos trahebant Jasonem et quosdam fratres ad principes civitatis clamantes quoniam hii qui orbem concitant et huc venerunt (Actus Apostolorum 17, 6)


“O Senhor nos dá tantas graças e nós pensamos que tocamos o céu com um dedo. Não sabemos, no entanto, que para crescer precisamos de pão duro, das cruzes, das humilhações, das provações e das contradições.” São Padre Pio de Pietrelcina