Fundar 540 Resultados para: vero

  • et nos respondimus tibi domino meo est nobis pater senex et puer parvulus qui in senecta illius natus est cujus uterinus frater est mortuus et ipsum solum habet mater sua pater vero tenere diligit eum (Liber Genesis 44, 20)

  • singulisque proferri jussit binas stolas Beniamin vero dedit trecentos argenteos cum quinque stolis optimis (Liber Genesis 45, 22)

  • Joseph vero patri et fratribus suis dedit possessionem in Ægypto in optimo loco terræ solo Ramesses ut præceperat Pharao (Liber Genesis 47, 11)

  • et posuit Ephraim ad dexteram suam id est ad sinistram Israël Manassen vero in sinistra sua ad dexteram scilicet patris adplicuitque ambos ad eum (Liber Genesis 48, 13)

  • at vero Eleazar filius Aaron accepit uxorem de filiabus Phutihel quæ peperit ei Finees hii sunt principes familiarum leviticarum per cognationes suas (Liber Exodus 6, 25)

  • fecit ergo Dominus verbum hoc altero die mortuaque sunt omnia animantia Ægyptiorum de animalibus vero filiorum Israël nihil omnino periit (Liber Exodus 9, 6)

  • et mane videbitis gloriam Domini audivit enim murmur vestrum contra Dominum nos vero quid sumus quia mussitatis contra nos (Liber Exodus 16, 7)

  • in die vero sexta collegerunt cibos duplices id est duo gomor per singulos homines venerunt autem omnes principes multitudinis et narraverunt Mosi (Liber Exodus 16, 22)

  • alter vero Eliezer Deus enim ait patris mei adiutor meus et eruit me de gladio Pharaonis (Liber Exodus 18, 4)

  • sin autem dominus dederit illi uxorem et peperit filios et filias mulier et liberi ejus erunt domini sui ipse vero exibit cum vestitu suo (Liber Exodus 21, 4)

  • si servum ancillamque invaserit triginta siclos argenti dabit domino bos vero lapidibus opprimetur (Liber Exodus 21, 32)

  • non sequeris turbam ad faciendum malum nec in judicio plurimorum adquiesces sententiæ ut a vero devies (Liber Exodus 23, 2)


“Uma Missa bem assistida em vida será mais útil à sua salvação do que tantas outras que mandarem celebrar por você após sua morte!” São Padre Pio de Pietrelcina