1. Et factum est, ut post mortem Moysi servi Domini loqueretur Dominus ad Iosue filium Nun ministrum Moysi et diceret ei:

2. “Moyses servus meus mortuus est; nunc igitur surge et transi Iordanem istum, tu et omnis populus iste, in terram, quam ego dabo filiis Israel.

3. Omnem locum, quem calcaverit vestigium pedis vestri, vobis tradidi, sicut locutus sum Moysi.

4. A deserto et Libano isto usque ad fluvium magnum Euphraten, omnis terra Hetthaeorum usque ad mare Magnum contra solis occasum erit terminus vester.

5. Nullus tibi poterit resistere cunctis diebus vitae tuae: sicut fui cum Moyse, ero et tecum; non dimittam nec derelinquam te.

6. Confortare et esto robustus; tu enim sorte divides populo huic terram, pro qua iuravi patribus suis, ut traderem eam illis.

7. Confortare tantum et esto robustus valde, ut custodias et facias iuxta omnem legem, quam praecepit tibi Moyses servus meus. Ne declines ab ea ad dexteram vel ad sinistram, ut prospereris in omnibus, ad quaecumque perrexeris.

8. Non recedat hoc volumen legis de ore tuo, sed meditaberis in eo diebus ac noctibus, ut custodias et facias iuxta omnia, quae scripta sunt in eo: tunc optime diriges viam tuam et tunc prosperaberis.

9. Nonne praecepi tibi: Confortare et esto robustus, noli metuere et noli timere, quoniam tecum est Dominus Deus tuus in omnibus, ad quaecumque perrexeris?”.

10. Praecepitque Iosue praefectis populi dicens: “Transite per medium castrorum et imperate populo ac dicite:

11. Praeparate vobis cibaria, quoniam post diem tertium transibitis Iordanem hunc et intrabitis ad possidendam terram, quam Dominus Deus vester daturus est vobis”.

12. Rubenitis quoque et Gaditis et dimidiae tribui Manasse ait:

13. “Mementote sermonis, quem praecepit vobis Moyses famulus Domini dicens: “Dominus Deus vester dedit vobis requiem et terram hanc”.

14. Uxores vestrae et filii ac iumenta manebunt in terra, quam tradidit vobis Moyses trans Iordanem; vos autem transibitis armati ante fratres vestros, omnes viri fortes, et adiuvabitis eos,

15. donec det requiem Dominus fratribus vestris, sicut et vobis dedit, et possideant ipsi quoque terram, quam Dominus Deus vester daturus est eis. Et sic revertemini in terram possessionis vestrae et habitabitis in ea, quam vobis dedit Moyses famulus Domini trans Iordanem contra solis ortum”.

16. Responderuntque ad Iosue atque dixerunt: “Omnia, quae praecepisti nobis, faciemus et, quocumque miseris, ibimus.

17. Sicut oboedivimus in cunctis Moysi, ita oboediemus et tibi; tantum sit Dominus Deus tuus tecum, sicut fuit cum Moyse.

18. Quicumque contradixerit ori tuo et non oboedierit cunctis sermonibus, quos praeceperis ei, moriatur; tu tantum confortare et viriliter age”.





“No juízo final daremos contas a Deus até de uma palavra inútil que tenhamos dito.” São Padre Pio de Pietrelcina