1. seniores ergo qui in vobis sunt obsecro consenior et testis Christi passionum qui et ejus quæ in futuro revelanda est gloriæ communicator

2. pascite qui est in vobis gregem Dei providentes non coacto sed spontanee secundum Deum neque turpis lucri gratia sed voluntarie

3. neque ut dominantes in cleris sed formæ facti gregi et ex animo

4. et cum apparuerit princeps pastorum percipietis inmarcescibilem gloriæ coronam

5. similiter adulescentes subditi estote senioribus omnes autem invicem humilitatem insinuate quia Deus superbis resistit humilibus autem dat gratiam

6. humiliamini igitur sub potenti manu Dei ut vos exaltet in tempore visitationis

7. omnem sollicitudinem vestram proicientes in eum quoniam ipsi cura est de vobis

8. sobrii estote vigilate quia adversarius vester diabolus tamquam leo rugiens circuit quærens quem devoret

9. cui resistite fortes fide scientes eadem passionum ei quæ in mundo est vestræ fraternitati fieri

10. Deus autem omnis gratiæ qui vocavit nos in æternam suam gloriam in Christo Jesu modicum passos ipse perficiet confirmabit solidabit

11. ipsi imperium in sæcula sæculorum amen

12. per Silvanum vobis fidelem fratrem ut arbitror breviter scripsi obsecrans et contestans hanc esse veram gratiam Dei in qua state

13. salutat vos quæ est in Babylone cumelecta et Marcus filius meus

14. salutate invicem in osculo sancto gratia vobis omnibus qui estis in Christo





“No juízo final daremos contas a Deus até de uma palavra inútil que tenhamos dito.” São Padre Pio de Pietrelcina