Liber Psalmorum, 104

Vulgata Latina

1 alleluja confitemini Domino et invocate nomen ejus adnuntiate inter gentes opera ejus

2 cantate ei et psallite ei narrate omnia mirabilia ejus

3 laudamini in nomine sancto ejus lætetur cor quærentium Dominum

4 quærite Dominum et confirmamini quærite faciem ejus semper

5 mementote mirabilium ejus quæ fecit prodigia ejus et judicia oris ejus

6 semen Abraham servi ejus filii Jacob electi ejus

7 ipse Dominus Deus noster in universa terra judicia ejus

8 memor fuit in sæculum testamenti sui verbi quod mandavit in mille generationes

9 quod disposuit ad Abraham et juramenti sui ad Isaac

10 et statuit illud Jacob in præceptum et Israël in testamentum æternum

11 dicens tibi dabo terram Chanaan funiculum hereditatis vestræ

12 cum essent numero breves paucissimos et incolas ejus

13 et pertransierunt de gente in gentem et de regno ad populum alterum

14 non reliquit hominem nocere eis et corripuit pro eis reges

15 nolite tangere christos meos et in prophetis meis nolite malignari

16 et vocavit famem super terram omne firmamentum panis contrivit

17 misit ante eos virum in servum venundatus est Joseph

18 humiliaverunt in conpedibus pedes ejus ferrum pertransiit anima ejus

19 donec veniret verbum ejus eloquium Domini inflammavit eum

20 misit rex et solvit eum princeps populorum et dimisit eum

21 constituit eum dominum domus suæ et principem omnis possessionis suæ

22 ut erudiret principes ejus sicut semet ipsum et senes ejus prudentiam doceret

23 et intravit Israël in Ægyptum et Jacob accola fuit in terra Cham

24 et auxit populum ejus vehementer et firmavit eum super inimicos ejus

25 convertit cor eorum ut odirent populum ejus ut dolum facerent in servos ejus

26 misit Mosen servum suum Aaron quem elegit ipsum

27 posuit in eis verba signorum suorum et prodigiorum in terra Cham

28 misit tenebras et obscuravit et non exacerbavit sermones suos

29 convertit aquas eorum in sanguinem et occidit pisces eorum

30 dedit terra eorum ranas in penetrabilibus regum ipsorum

31 dixit et venit cynomia et scinifes in omnibus finibus eorum

32 posuit pluvias eorum grandinem ignem conburentem in terra ipsorum

33 et percussit vineas eorum et ficulneas eorum et contrivit lignum finium eorum

34 dixit et venit lucusta et bruchus cujus non erat numerus

35 et comedit omne fænum in terra eorum et comedit omnem fructum terræ eorum

36 et percussit omne primogenitum in terra eorum primitias omnis laboris eorum

37 et eduxit eos in argento et auro et non erat in tribubus eorum infirmus

38 lætata est Ægyptus in profectione eorum quia incubuit timor eorum super eos

39 expandit nubem in protectionem eorum et ignem ut luceret eis per noctem

40 petierunt et venit coturnix et panem cæli saturavit eos

41 disrupit petram et fluxerunt aquæ abierunt in sicco flumina

42 quoniam memor fuit verbi sancti sui quod habuit ad Abraham puerum suum

43 et eduxit populum suum in exultatione et electos suos in lætitia

44 et dedit illis regiones gentium et labores populorum possederunt

45 ut custodiant justificationes ejus et legem ejus requirant







Capítulos: