1 filiis Core psalmus cantici fundamenta ejus in montibus sanctis
2 diligit Dominus portas Sion super omnia tabernacula Jacob
3 gloriosa dicta sunt de te civitas Dei diapsalma
4 memor ero Raab et Babylonis scientibus me ecce alienigenæ et Tyrus et populus Æthiopum hii fuerunt illic
5 numquid Sion dicet homo et homo natus est in ea et ipse fundavit eam Altissimus
6 Dominus narrabit in scriptura populorum et principum horum qui fuerunt in ea diapsalma
7 sicut lætantium omnium habitatio in te
Capítulos: