Löydetty 199 Tulokset: Absque
Fugit impius nemine persequente ; justus autem, quasi leo confidens, absque terrore erit. (Liber Proverbiorum 28, 1)
Etenim quia non profertur cito contra malos sententia, absque timore ullo filii hominum perpetrant mala. (Liber Ecclesiastes 8, 11)
Sponsus. Quam pulchra es, amica mea ! quam pulchra es ! Oculi tui columbarum, absque eo quod intrinsecus latet. Capilli tui sicut greges caprarum quæ ascenderunt de monte Galaad. (Canticum Canticorum 4, 1)
Sicut vitta coccinea labia tua, et eloquium tuum dulce. Sicut fragmen mali punici, ita genæ tuæ, absque eo quod intrinsecus latet. (Canticum Canticorum 4, 3)
Sicut cortex mali punici, sic genæ tuæ, absque occultis tuis. (Canticum Canticorum 6, 6)
cum fueritis velut quercus defluentibus foliis, et velut hortus absque aqua. (Liber Isaiae 1, 30)
In auribus meis sunt hæc, dicit Dominus exercituum ; nisi domus multæ desertæ fuerint, grandes et pulchræ, absque habitatore. (Liber Isaiae 5, 9)
Propterea dilatavit infernus animam suam, et aperuit os suum absque ullo termino ; et descendent fortes ejus, et populus ejus, et sublimes gloriosique ejus, ad eum. (Liber Isaiae 5, 14)
Et dixi: Usquequo, Domine? Et dixit: Donec desolentur civitates absque habitatore, et domus sine homine, et terra relinquetur deserta. (Liber Isaiae 6, 11)
Domine Deus noster, possederunt nos domini absque te ; tantum in te recordemur nominis tui. (Liber Isaiae 26, 13)
Ego sum, ego sum Dominus, et non est absque me salvator. (Liber Isaiae 43, 11)
Hæc dicit Dominus, rex Israël, et redemptor ejus, Dominus exercituum: Ego primus, et ego novissimus, et absque me non est deus. (Liber Isaiae 44, 6)