Trouvé 199 Résultats pour: Absque

  • Fugit impius nemine persequente ; justus autem, quasi leo confidens, absque terrore erit. (Liber Proverbiorum 28, 1)

  • Etenim quia non profertur cito contra malos sententia, absque timore ullo filii hominum perpetrant mala. (Liber Ecclesiastes 8, 11)

  • Sponsus. Quam pulchra es, amica mea ! quam pulchra es ! Oculi tui columbarum, absque eo quod intrinsecus latet. Capilli tui sicut greges caprarum quæ ascenderunt de monte Galaad. (Canticum Canticorum 4, 1)

  • Sicut vitta coccinea labia tua, et eloquium tuum dulce. Sicut fragmen mali punici, ita genæ tuæ, absque eo quod intrinsecus latet. (Canticum Canticorum 4, 3)

  • Sicut cortex mali punici, sic genæ tuæ, absque occultis tuis. (Canticum Canticorum 6, 6)

  • cum fueritis velut quercus defluentibus foliis, et velut hortus absque aqua. (Liber Isaiae 1, 30)

  • In auribus meis sunt hæc, dicit Dominus exercituum ; nisi domus multæ desertæ fuerint, grandes et pulchræ, absque habitatore. (Liber Isaiae 5, 9)

  • Propterea dilatavit infernus animam suam, et aperuit os suum absque ullo termino ; et descendent fortes ejus, et populus ejus, et sublimes gloriosique ejus, ad eum. (Liber Isaiae 5, 14)

  • Et dixi: Usquequo, Domine? Et dixit: Donec desolentur civitates absque habitatore, et domus sine homine, et terra relinquetur deserta. (Liber Isaiae 6, 11)

  • Domine Deus noster, possederunt nos domini absque te ; tantum in te recordemur nominis tui. (Liber Isaiae 26, 13)

  • Ego sum, ego sum Dominus, et non est absque me salvator. (Liber Isaiae 43, 11)

  • Hæc dicit Dominus, rex Israël, et redemptor ejus, Dominus exercituum: Ego primus, et ego novissimus, et absque me non est deus. (Liber Isaiae 44, 6)


“Como é belo esperar!” São Padre Pio de Pietrelcina