Löydetty 100 Tulokset: Cecidit
Et commiserunt exercitus prælium tertiadecima die mensis Adar: et contrita sunt castra Nicanoris, et cecidit ipse primus in prælio. (Liber I Maccabaeorum 7, 43)
Interea, ut audivit Demetrius quia cecidit Nicanor et exercitus ejus in prælio, apposuit Bacchidem et Alcimum rursum mittere in Judæam, et dextrum cornu cum illis. (Liber I Maccabaeorum 9, 1)
Et Judas cecidit, et ceteri fugerunt. (Liber I Maccabaeorum 9, 18)
et dixerunt: Quomodo cecidit potens, qui salvum faciebat populum Israël ! (Liber I Maccabaeorum 9, 21)
Et invaluit prælium nimis, donec occidit sol: et cecidit Demetrius in die illa. (Liber I Maccabaeorum 10, 50)
Et convenerunt ut ædificarent civitatem: et cecidit murus qui erat super torrentem ab ortu solis, et reparavit eum, qui vocatur Caphetetha: (Liber I Maccabaeorum 12, 37)
Nam cum in Perside esset dux ipse, et cum ipso immensus exercitus, cecidit in templo Naneæ, consilio deceptus sacerdotum Naneæ. (Liber II Maccabaeorum 1, 13)
Verbum misit Dominus in Jacob, et cecidit in Israël. (Liber Isaiae 9, 8)
Ecce iste venit ascensor vir bigæ equitum ; et respondit, et dixit: Cecidit, cecidit Babylon, et omnia sculptilia deorum ejus contrita sunt in terram. (Liber Isaiae 21, 9)
Exsiccatum est fœnum, et cecidit flos, quia spiritus Domini sufflavit in eo. Vere fœnum est populus: (Liber Isaiae 40, 7)
exsiccatum est fœnum, et cecidit flos ; verbum autem Domini nostri manet in æternum. (Liber Isaiae 40, 8)
Subito cecidit Babylon, et contrita est. Ululate super eam: tollite resinam ad dolorem ejus, si forte sanetur. (Liber Ieremiae 51, 8)